CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Nerite cochlea.

1. Nerite quoque turbinati generis conchula, testam in anfractum intortam habet: qua penitus inclusa, nulla ex parte præterquam capite conspicua est. VirlisLutetiæ, Armoricis Bigornet et Bigorneau vocari solet: apud quos tanta est hujus pisciculi frequentia, ut summo proventu indigenæ, dum æstus abscessit, magnos aceruos e saxis legant ac bulliant, carnemque e testis (quo levius ferantur) eximant, et accolis mediterraneorum tractuum divendant. Pulmenta autem quæ ex his conficiuntur, minio tincta esse dixeris: quod a rubro ipsarum papavere provenit. Prisci enim Naticem sive Neriten testam habere aiunt lævem, amplam, rotundam, buccino similem: papavere tamen non (ut Buccinum) nigro præditam, sed rubro. Est autem id papaver, excrementitium quiddam, membrana obuolutum, omnibus testaceis generibus præcipue esculentum. Natices sua saxa relinquunt mari tranquillo, ac sordibus vacuo, ut pascantur. Quoties autem flatibus procellosum est mare, tum quidem saxis adhærescunt more Lepadum, Aporrhaidum ac cæterorum generis ejusdem. Aristoteles audire eas et olfacere scribit: subterfugiunt {428} enim piscatores, si vocem ediderint. In Mediterraneo mari, in quo æstus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quæ tunc saxo extra aquam hærent, senserint, tunc sese a saxo soluentes, in mare præcipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenæus Anirtes et Anarites vocat. Testam habent lævem, rotundam, exiguam, ut neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Hujus autem carnes vulgus Græcum crudas edit, quibus appetentiam maxime excitari ait, et potissimum si cum cæpis etiam crudis comedantur.
Nerita vel Nerite Græcis et Latinis, Virlis Lutetiæ, Bigornet et Bigorneau Armoricis.