Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cochleæ marinæ.
1. Turbinatum exanguium genus, cochleæ nomen Latinis habuit: quod tametsi specie distinguatur, tamen omnes in anfractum intorquentur. Quod autem Plinius de cochleis altilibus tradit: id, ni fallor, de marinis est intelligendum. Nam neque Illyricæ, neque Aphricanæ, aut Solitanæ, terrestres esse censentur ac fluviatiles. Omne enim fluviatilium cochlearum genus (κοχλίας Græci vocant) virus olet. Præterea terrestribus vivaria non instituuntur. Quamobrem ne cochleæ nomen nobis imponat, id est, ne terrestrium nomenclaturam cum marinis confundamus, dicendum est, cochlearum varias esse species, quarum singulas persequi longioris esset operæ: unam enim quicunque intus norit, omnes noverit, sed hic duas tantum tibi proponam, ut ex harum varietate diversas reliquarum species agnoscas ac consyderes. {429}
Cochlea marina altera.