CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Umbilicus marinus.

1. Κόχλοu nomine Umbilicum marinum vel fabam marinam vulgarem intellexit Aristoteles, atque adeo marinam cochleam: quemadmodum et terrestres cochleas κοχλίας vocavit: nostris lima {430} ces dicuntur. Est autem Umbilicus marinus a medicis vulgaribus dictus Nerite multo major: cujus tamen moles vastior non evadit quam commune Buccinum. Quumque turbinatum genus omne, præ tenui crusta, carnem patulam ambiente, operculi loco sese tueatur: hic unus lapidi rubro persimili tegumento occluditur. Rotunda est ejus forma, umbilicum plane referens, unde ei nomen. Aurifices lapidem esse putant, cujus ego duas species animaduerti. Alteram cinerei coloris, sursum tumentem, deorsum planam: alteram vero rotundam, atque (ut dictum est) rubram. Hujus testa sola inter nostri Oceani turbinata politiem admittit. Rotundiori hiat ore, quam ullum aliud genus. Nam cum alii turbines, opercula sua habeant vel longiora vel latiora, pro sui oris ratione, hic semper rotundum operimentum habet. Edulis est, vulgoque Buccinarum, Purpurarum, et Neritum modo divenditur. Rugoso tegmine scabroque constat: cujus clavicula earum herbarum more, quæ sese arboribus alligant, a dextra ad sinistram inuertitur. Papaver (μήκωνα Aristoteles vocat) ut Purpura et Buccinum in κόχλοις {431} est conspicuum, quod in clavicula testæ continetur. Cæterum cochleam marinam Dioscorides scribit stomacho idoneam esse, et facile aluo excerni: quumque ex marinarum cochlearum testis, uti et reliquorum turbinum optima calx fiat, nihil vetat quominus eas excalfaciendi et urendi facultatem obtinere, lepras purgare, utiligines, et oculorum cicatrices emendare asseveremus.
Κόχλος Grece, Umbilicus Latine.