Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Umbilicus marinus.
1. Κόχλοu nomine Umbilicum marinum vel fabam marinam vulgarem intellexit Aristoteles, atque adeò marinam cochleam: quemadmodum & terrestres cochleas κοχλίας vocauit: nostris lima {430} ces dicuntur. Est autem Umbilicus marinus à medicis vulgaribus dictus Nerite multò maior: cuius tamen moles vastior non euadit quàm commune Buccinum. Quúmque turbinatum genus omne, præ tenui crusta, carnem patulam ambiente, operculi loco sese tueatur: hic unus lapidi rubro persimili tegumento occluditur. Rotunda est eius forma, umbilicum planè referens, unde ei nomen. Aurifices lapidem esse putant, cuius ego duas species animaduerti. Alteram cinerei coloris, sursum tumentem, deorsum planam: alteram verò rotundam, atque (ut dictum est) rubram. Huius testa sola inter nostri Oceani turbinata politiem admittit. Rotundiori hiat ore, quàm ullum aliud genus. Nam cùm alii turbines, opercula sua habeant vel longiora vel latiora, pro sui oris ratione, hic semper rotundum operimentum habet. Edulis est, vulgóque Buccinarum, Purpurarum, & Neritum modo diuenditur. Rugoso tegmine scabróque constat: cuius clauicula earum herbarum more, quæ sese arboribus alligant, à dextra ad sinistram inuertitur. Papauer (μήκωνα Aristoteles vocat) ut Purpura & Buccinum in κόχλοις {431} est conspicuum, quod in clauicula testæ continetur. Cæterum cochleam marinam Dioscorides scribit stomacho idoneam esse, & facile aluo excerni: quúmque ex marinarum cochlearum testis, uti & reliquorum turbinum optima calx fiat, nihil vetat quominus eas excalfaciendi & urendi facultatem obtinere, lepras purgare, utiligines, & oculorum cicatrices emendare asseueremus.