CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Vertibula, sive Tethya.

1. Tethya siue Vertibula Venetorum vulgus Sponghas, hoc est spongias nominat. Ea à rusticis in foro piscario vulgò diuendi solent, magnitudine oui gallinacei: quæ si manu paulò violentius comprimas, syringæ modo aquam longissimè ex foramine parum ad latus sito eiaculantur: in Oceano ad litus Gallicum frequentia: alibi autem nusquam (quod sciam) edulia: quæ tu persæpe ostrearum testis adhærere Lutetiæ videas. Vulgus Græcum Spherdoclos nominat. Forti callo saxis affiguntur, atque inter testam & corium duritiem habent, præduri bubuli tergoris persimilem. Hinc propria appellatione calli à tergoris callosa duritie nominantur. Læui membrana intus ac foris contegun {433} tur, quæ posteaquam diu extra aquam constitit, tum rugas contrahit. Proinde cortice Vertibulorum dissecto, caro in conspectum venit, cuius color aut rubet, aut flauus est: adhærétque utrique lateri membranæ corium circundanti: & qua parte adhæret, ad meatus duos (quorum alter crassior, alter tenuior est) arctius coarctatur. Nam exterius duo seposita inter se foramina exigua admodum videas, quorum alterum ceu quoddam os est ad latus collocatum: alterum verò infra positum, veluti excrementi esset ostium: horum altero humorem cibo accommodatum attrahit: alterum quantum humoris attraxerit, reddit: nec modus utrique est idem, sed illud crassius, hoc tenuius est, cauúmque intus, utrinque exiguo quodam interueniente continuo, humórque in minore aliquantisper consistere solitus est: pars autem alia quæ vel instrumentalis, vel sensoria dici possit, nulla omnino in hoc exangui percipitur. Tethyæ vel Tetheæ (inquit Plinius lib. 32. Cap. 9.) fungorum verius generis quàm piscium, torminibus & inflationibus occurrunt. Paulò post, Cachecticis, quorum corpus {434} macie conficitur, Tetheæ utiles sunt cum ruta ac melle. Plurimùm etiam præbere alimenti renibus & stomacho, tenasmúmque patientibus, atque ischiadicis prodesse, & lateris dolores lenire produntur.
Ὀλοθούρια καὶ τήθυα Græcis, Vertibula, Calli, Tubera Latinis, Spherdoclos vulgo Græcorum, Sphungæ Venetis. Vertibula aperta. Vertibula integra.