Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Vertibula, sive Tethya.
1. Tethya sive Vertibula Venetorum vulgus Sponghas, hoc est spongias nominat. Ea a rusticis in foro piscario vulgo divendi solent, magnitudine ovi gallinacei: quæ si manu paulo violentius comprimas, syringæ modo aquam longissime ex foramine parum ad latus sito eiaculantur: in Oceano ad litus Gallicum frequentia: alibi autem nusquam (quod sciam) edulia: quæ tu persæpe ostrearum testis adhærere Lutetiæ videas. Vulgus Græcum Spherdoclos nominat. Forti callo saxis affiguntur, atque inter testam et corium duritiem habent, præduri bubuli tergoris persimilem. Hinc propria appellatione calli a tergoris callosa duritie nominantur. Læui membrana intus ac foris contegun {433} tur, quæ posteaquam diu extra aquam constitit, tum rugas contrahit. Proinde cortice Vertibulorum dissecto, caro in conspectum venit, cujus color aut rubet, aut flavus est: adhæretque utrique lateri membranæ corium circundanti: et qua parte adhæret, ad meatus duos (quorum alter crassior, alter tenuior est) arctius coarctatur. Nam exterius duo seposita inter se foramina exigua admodum videas, quorum alterum ceu quoddam os est ad latus collocatum: alterum vero infra positum, veluti excrementi esset ostium: horum altero humorem cibo accommodatum attrahit: alterum quantum humoris attraxerit, reddit: nec modus utrique est idem, sed illud crassius, hoc tenuius est, cavumque intus, utrinque exiguo quodam interueniente continuo, humorque in minore aliquantisper consistere solitus est: pars autem alia quæ vel instrumentalis, vel sensoria dici possit, nulla omnino in hoc exangui percipitur. Tethyæ vel Tetheæ (inquit Plinius lib. 32. Cap. 9.) fungorum verius generis quam piscium, torminibus et inflationibus occurrunt. Paulo post, Cachecticis, quorum corpus {434} macie conficitur, Tetheæ utiles sunt cum ruta ac melle. Plurimum etiam præbere alimenti renibus et stomacho, tenasmumque patientibus, atque ischiadicis prodesse, et lateris dolores lenire produntur.
Ὀλοθούρια καὶ τήθυα Græcis, Vertibula, Calli, Tubera Latinis, Spherdoclos vulgo Græcorum, Sphungæ Venetis. Vertibula aperta. Vertibula integra.