CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pollicipedes.

1. Pollicipedes vulgò Poulsepieds, quòd pollicum in pedibus similitudinem habeant, racematim Oceani cautibus adhærent: nomen antiquum nullum habent. Plures ab uno exortu coagmentantur, veluti si quispiam fingat aliquot ocreas simul alligatas de quodam loco editiore pendere, quarum soleæ deorsum sitæ sint. Minoris digiti crassitudinem habent: quinque digitos longi sunt, ac magno aceruo simul coagmentati, ab eodem exortu, saxo firmiter adhærentes: teretes, nigro corio vestiti: quorum extrema seu capita eodem modo prominere videntur, quo pes tibiæ alligatus est: in qua quidem extremitate rima inter duo duriora veluti testacea ora apparet, cui branchiæ subsunt. Armorici litorales magnam horum copiam in pagos & urbes vicinas conuehunt, quos vili pretio diuendunt. Sunt autem optimi saporis, ac mirum in modum fastidia stomachi subleuant, ut etiam mulierum malaciis accommodentur. Elixi ex aqua salsa, pulpam habent duriusculam, quam auferunt sinistra tenentes radicem, ad quam alligantur, dextra verò caput arripientes: quod posteaquam contorserint, pulpam à theca extrahunt, ut ambiens corpus relinquatur vacuum calami modo. Pulpa autem quæ inde egressa est, lumbrici modo oblonga, rubra, teres, aceto piperato maceratur ac manditur.