Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Holoturia.
1. Quæ Holoturia vocant (inquit Aristoteles 4. de partibus animalium) et pulmones, atque etiam plura hujusmodi alia in mari, parum sua natura a plantis differunt. Vivunt enim absolute sine ullo {435} sensu, perinde ac plantæ. Nam et in terrestribus plantis sunt nonnulla ejusmodi, quæ et vivunt et gignuntur, aut in aliis sui generis, aut absoluta: quale etiam est, quod quidam recentiores in Parnasso monte epipetron vocant: hoc enim diu vivere potest suspensum. Cujus sententiam comprobare videtur Plinius, dum Holoturium diversum quiddam a Tethya facere videtur. Tethya enim adhærendo vivit contra quam Holoturium sua ipsa obsolutione.