Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Holoturia.
1. Quæ Holoturia vocant (inquit Aristoteles 4. de partibus animalium) & pulmones, atque etiam plura huiusmodi alia in mari, parum sua natura à plantis differunt. Viuunt enim absolutè sine ullo {435} sensu, perinde ac plantæ. Nam & in terrestribus plantis sunt nonnulla eiusmodi, quæ & viuunt & gignuntur, aut in aliis sui generis, aut absoluta: quale etiam est, quod quidam recentiores in Parnasso monte epipetron vocant: hoc enim diu viuere potest suspensum. Cuius sententiam comprobare videtur Plinius, dum Holoturium diuersum quiddam à Tethya facere videtur. Tethya enim adhærendo viuit contrà quàm Holoturium sua ipsa obsolutione.