CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Spongiæ.

1. Spongiæ recentes a siccis longe diversæ, scopulis aquæ marinæ ad duos vel tres cubitos, nonnunquam quatuor tantum digitos immersis, ut fungi arboribus adhærent, sordido quodam succo, aut mucosa potius sanie refertæ, usqueadeo fœtida, ut vel eminus nauseam excitet. Continetur autem iis cavernis, quas inanes in siccis ac lotis spongiis cernimus. Putris pulmonis modo nigræ conspiciuntur, verum quæ in sublimi aquæ nascuntur, multo magis opaca nigredine suffusæ sunt. Vivere quidem spongias adhærendo Aristoteles censet: absolute vero minime: sensumque aliquem habere vel eo argumento (inquit) creduntur, quod difficillime abstrahantur, nisi clanculum agatur: atque ad avulsoris accessum ita contrahantur, ut eas evellere difficile sit. Quod idem etiam faciunt, quoties flatus tempestatesque urgent. Puto autem illis succum sordidum, quem supra diximus, carnis loco a natura attributum fuisse: atque meatibus latioribus, tanquam intestinis aut interaneis uti. Cæterum pars ea, qua Spongiæ cautibus adhærent, est tanquam folii petiolus, a quo veluti collum quoddam gracile incipit: quod deinde in latitudinem diffusum, capitis globum facit. Recentibus nihil est fistulosum, hæsitantque tanquam radicibus. Superne omnes propemodum meatus concreti latent: inferne vero quaterni aut quini patent, per quos eas sugere existimamus. De spongiis recentibus hæc Oppianus, interprete Lippio, {436}
Infixas scopulis spongas prospectat acutis:Inter se junctæ nascuntur caute virenti.
2. Paulo post,
Irrumpens spongas vibrata falce reciditUt messor, rumpitque moras, et fune sodalesAdmonet, ut fundo subito retrahatur ab imo.
3. Alibi,
Aspongis cæsis, tetrum quæ spirat odorem,Distillat sanies, hominis quæ naribus hæret,Et sæpe extinguit, ac tabo conficit atro.
4. Spongias autem in recentes ac veteres tantum distingunt, hoc est, in sordidas et mundas: estque in eis mundandis difficultas maxima. Dioscorides in raras, spissas et Achilleas discernit: quarum omnium vires exponit. Nos etiam marem et fœminam a magnitudine et cavernularum raritate dividere solemus.