CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Eruca marina.

1. Quo modo terrestres Erucæ, stirpes depascuntur, sic marinæ vescuntur algis. Marinæ autem colore et figura terrestres emularentur, nisi pedibus carerent. Horum loco villos habent, in ordinem {437} ad tergus utrinque dispositos, alumine fissili tenuiores, floccis septuaginta quatuor tam in pronæ quam in supina parte constantes, penicillis tubo infarctis similes: quibus pro pinnis ac pedibus utuntur. Horum enim inferiores gressum, superiores natatum subministrant. Non natant autem more piscium pinnis præditorum, sed suis villis aquam impellunt, ac perpetuo in imo considunt: moveri enim non possunt, nisi inferioribus villis aliquid pertingant. Coloribus tam numerosis variegatæ sunt, ut nulla ars pictoria hanc venustatem imitari possit. Sex digitis longiores, unico crassiores, raro conspicies. Maculas permultas, albas et rubras utrinque in lateribus habent, lineam rectam, lividam, in summo tergore, totidemque articulis loricantur, quot floccis constant. Supina pars neruo rubro distinguitur, quo seipsas contrahunt ac dilatant, quatuor villorum ordinibus circunstipatæ: totidemque in dorso lineas transversas luteas inter articulationes, quot villorum tubulos habent. Cæterum erucæ inerti et molli sunt corpore. Has testudines marinæ, quæ potissimum algas depascuntur, plurimum appetunt, ut iis dissectis integras erucas plerunque repererim.