CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Eruca marina.

1. Quo modo terrestres Erucæ, stirpes depascuntur, sic marinæ vescuntur algis. Marinæ autem colore & figura terrestres emularentur, nisi pedibus carerent. Horum loco villos habent, in ordinem {437} ad tergus utrinque dispositos, alumine fissili tenuiores, floccis septuaginta quatuor tam in pronæ quàm in supina parte constantes, penicillis tubo infarctis similes: quibus pro pinnis ac pedibus utuntur. Horum enim inferiores gressum, superiores natatum subministrant. Non natant autem more piscium pinnis præditorum, sed suis villis aquam impellunt, ac perpetuò in imo considunt: moueri enim non possunt, nisi inferioribus villis aliquid pertingant. Coloribus tam numerosis variegatæ sunt, ut nulla ars pictoria hanc venustatem imitari possit. Sex digitis longiores, unico crassiores, rarò conspicies. Maculas permultas, albas & rubras utrinque in lateribus habent, lineam rectam, liuidam, in summo tergore, totidémque articulis loricantur, quot floccis constant. Supina pars neruo rubro distinguitur, quo seipsas contrahunt ac dilatant, quatuor villorum ordinibus circunstipatæ: totidémque in dorso lineas transuersas luteas inter articulationes, quot villorum tubulos habent. Cæterum erucæ inerti & molli sunt corpore. Has testudines marinæ, quæ potissimùm algas depascuntur, plurimùm appetunt, ut iis dissectis integras erucas plerunque repererim.