CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Hippocampus.

1. Hippocampus nomen ab equo & eruca contraxit. Equinum enim caput & collum gerit, corpus autem erucæ. Plinius hippum, ut Oppianus, vocauit: Athenæus hippidum, Piscatores Veneti Faloppa, Massilien {445} ses & Genuenses Caballum marinum. Digito crassior non euadit, éstque ferè cornea cute contectus: nemini, imò neque ipsis quidem piscibus, edulis: quibusdam locis nigrior, aliis autem candidior. Branchias ad latera habet, éstque collo, ut equus, contorto. Pinnam in tergore elatiusculam, alteram in latere utrinque ad branchias exerit, aliam quoque modicam supra ceruicem: tubulum oblongum, in quo eius os situm est. Viuus in mari non est ita contractus, ut nobis iam siccus extra aquam apparet. Contrahit enim caudam in orbem cùm moritur: quod etiam chamælus facit. Spiculis in gyrum obtusis vallatur ac communitur. Caudam habet quadrangularem. Eius longitudo non excedit senos digitos. Iubam habet obtusis spiculis, ut equus crinibus, exornatam, atque aurium loco elata etiam spicula ostendit. Strias quoque in transuersum actas, quæ ab obtusis eius spiculis procedunt. Natura enim ad equum terrestrem alludens, caput, ceruicem, collum, thoracem ita affabre in hoc pisce ementita est, ut hæc omnia sibi inuicem respondeant. Hippocampi cinerem alopecias replere cum pice liquida aut axungia seu amaracino unguento illitum, tostósque & assumptos lateris dolores sedare, & urinæ continentiam cohibere authores tradunt. Hippocampi quoque in rosaceo enecati, frigidísque febribus illiti, aut etiam adalligati, multùm prodesse censentur. {446}
Hippocampus & hippus Græcis ac Latinis, Caual marin Gallis, Falopa Venetis.