Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Hippocampus.
1. Hippocampus nomen ab equo et eruca contraxit. Equinum enim caput et collum gerit, corpus autem erucæ. Plinius hippum, ut Oppianus, vocavit: Athenæus hippidum, Piscatores Veneti Faloppa, Massilien {445} ses et Genuenses Caballum marinum. Digito crassior non evadit, estque fere cornea cute contectus: nemini, imo neque ipsis quidem piscibus, edulis: quibusdam locis nigrior, aliis autem candidior. Branchias ad latera habet, estque collo, ut equus, contorto. Pinnam in tergore elatiusculam, alteram in latere utrinque ad branchias exerit, aliam quoque modicam supra cervicem: tubulum oblongum, in quo ejus os situm est. Vivus in mari non est ita contractus, ut nobis jam siccus extra aquam apparet. Contrahit enim caudam in orbem cum moritur: quod etiam chamælus facit. Spiculis in gyrum obtusis vallatur ac communitur. Caudam habet quadrangularem. Ejus longitudo non excedit senos digitos. Jubam habet obtusis spiculis, ut equus crinibus, exornatam, atque aurium loco elata etiam spicula ostendit. Strias quoque in transversum actas, quæ ab obtusis ejus spiculis procedunt. Natura enim ad equum terrestrem alludens, caput, cervicem, collum, thoracem ita affabre in hoc pisce ementita est, ut hæc omnia sibi invicem respondeant. Hippocampi cinerem alopecias replere cum pice liquida aut axungia seu amaracino unguento illitum, tostosque et assumptos lateris dolores sedare, et urinæ continentiam cohibere authores tradunt. Hippocampi quoque in rosaceo enecati, frigidisque febribus illiti, aut etiam adalligati, multum prodesse censentur. {446}
Hippocampus et hippus Græcis ac Latinis, Caval marin Gallis, Falopa Venetis.