CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Typhle marina.

1. Typhle vel Typhline antiquis, Plinio Spondyle, vulgo Græco Nerophidia, id est aquæ serpens (ab Aristotelis marino serpente longe diversus) Massiliensibus Gagnola ob id, quod quoties piscationi indulgent, ubi hunc alios præcedere viderint, lucrum se fecisse portendant. Medicamentis tantum utilis est, a voracissimis quibuscumque piscibus minime inuadi solitus. Cæterum Litoralis, nus {447} quam hamo decipi solitus: ore enim est adeo exiguo, ut vix acu trajici possit. Rostrum illi est veluti rotundum, leviter compressum et cartilagineum, in cujus extrema parte maxilla inferior pyxidatim tanquam operculum superiori congruum inferitur, ita ut rostrum illud calami in modum sit concavum: unde Antonio Martinello Flandro viro alioqui doctissimo eum pissorbulum vocari posse visum est. Magna est hujus cum Tiphlope terrestri (sic enim a Nicandro vocatur, quem etiam Græcum vulgus Typhlinem nominat) similitudo. Utraque enim testa contegitur dura, cui natura utrinque in lateribus rimam fecit cutilarem, contra aliorum naturam, ut ejus aluus distendi possit in prægnantibus. Ambæ squamis carent. Marina perfectam magnitudinem assecuta est, ad pollicis crassitudinem accedit, et cubiti longitudinem. Pinnas congri modo in lateribus duas juxta branchias, et unam in tergore habet. Caudæ vero extremum ei pinnicillo simile est, qui in summo majoris antennæ marinæ ranæ conspicitur, paulo tamen minor. Branchias ut Murena contectas habet: oculos tam parvos, ut vix grani milii magnitudinem æquent. Maris et fœminæ discrimen suscipit. Ambobus corpora angulosa, oblonga, a capite ad umbilicum quadrangula: ab Umbilico vero per caudam in quinos desinunt angulos: altera in anteriori parte sexangula est: ac rursus ab umbilico ad caudam quadrangula. Unicam tantum in medio ventre rimam ferunt, cum tamen terrestris duas habeat, in lateribus unam utrinque, quæ tam mari quam fœminæ datæ sunt. Unicum quoque habent intestinum, album, recta exporrectum, multa pinguedine circunsessum, hepar pallidum, oblongum: sub cujus parte dextra fel continetur cæsium, grani hordei magnitudine. Cor vix milio maius esse cernitur. Spina tergoris articulationibus seu spondylis raris intersepta est. Vulvam habet bicornem, ut cæteri pisces, ovis plenam, grani sesami magnitudine, rotundis, rubris, translucidis, quæ ipso quidem vere excludit. {448}
Typhline vel Typhle marina, Cæcilia marina dici potest, Gagnola Massiliensibus.