CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Typhle marina.

1. Typhle vel Typhline antiquis, Plinio Spondyle, vulgo Græco Nerophidia, id est aquæ serpens (ab Aristotelis marino serpente longè diuersus) Massiliensibus Gagnola ob id, quòd quoties piscationi indulgent, ubi hunc alios præcedere viderint, lucrum se fecisse portendant. Medicamentis tantùm utilis est, à voracissimis quibuscumque piscibus minimè inuadi solitus. Cæterum Litoralis, nus {447} quam hamo decipi solitus: ore enim est adeò exiguo, ut vix acu traiici possit. Rostrum illi est veluti rotundum, leuiter compressum & cartilagineum, in cuius extrema parte maxilla inferior pyxidatim tanquam operculum superiori congruum inferitur, ita ut rostrum illud calami in modum sit concauum: unde Antonio Martinello Flandro viro alioqui doctissimo eum pissorbulum vocari posse visum est. Magna est huius cum Tiphlope terrestri (sic enim à Nicandro vocatur, quem etiam Græcum vulgus Typhlinem nominat) similitudo. Utraque enim testa contegitur dura, cui natura utrinque in lateribus rimam fecit cutilarem, contra aliorum naturam, ut eius aluus distendi possit in prægnantibus. Ambæ squamis carent. Marina perfectam magnitudinem assecuta est, ad pollicis crassitudinem accedit, & cubiti longitudinem. Pinnas congri modo in lateribus duas iuxta branchias, & unam in tergore habet. Caudæ verò extremum ei pinnicillo simile est, qui in summo maioris antennæ marinæ ranæ conspicitur, paulò tamen minor. Branchias ut Murena contectas habet: oculos tam paruos, ut vix grani milii magnitudinem æquent. Maris & fœminæ discrimen suscipit. Ambobus corpora angulosa, oblonga, à capite ad umbilicum quadrangula: ab Umbilico verò per caudam in quinos desinunt angulos: altera in anteriori parte sexangula est: ac rursus ab umbilico ad caudam quadrangula. Unicam tantùm in medio ventre rimam ferunt, cùm tamen terrestris duas habeat, in lateribus unam utrinque, quæ tam mari quàm fœminæ datæ sunt. Unicum quoque habent intestinum, album, recta exporrectum, multa pinguedine circunsessum, hepar pallidum, oblongum: sub cuius parte dextra fel continetur cæsium, grani hordei magnitudine. Cor vix milio maius esse cernitur. Spina tergoris articulationibus seu spondylis raris intersepta est. Vuluam habet bicornem, ut cæteri pisces, ouis plenam, grani sesami magnitudine, rotundis, rubris, translucidis, quæ ipso quidem vere excludit. {448}
Typhline vel Typhle marina, Cæcilia marina dici potest, Gagnola Massiliensibus.