Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Auris marina.
1. Multum inter piscem et herbam ambigit ab antiquis Auris marina dicta. Quæ ὤναι, id est auriculæ dicuntur (inquit Aristoteles) saxis adhærent: Nihil autem habere conspiciuntur ejus quod in animalibus vita præditis esse comperitur: ubique enim proveniunt auri humanæ persimiles. Tamen est auris marina cartilaginosa, subalbida, et, ut membrana, tenuis et crispa, qua plærosque pisces Scaros, Polypos et Salpas vesci compertum habeo: hanc tamen neque palato, neque stomacho gratam esse posse reor: tametsi frixam edendo esse tradant. Crudam siquis degustet, et dentibus atterat, quandam in ea tophi duritiem inesse percipiet. Circa Pharum insulam Alexandriæ vicinam multæ proveniunt, in Illyrico et Jonico sinu maximæ.