Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Auris marina.
1. Multùm inter piscem & herbam ambigit ab antiquis Auris marina dicta. Quæ ὤναι, id est auriculæ dicuntur (inquit Aristoteles) saxis adhærent: Nihil autem habere conspiciuntur eius quod in animalibus vita præditis esse comperitur: ubique enim proueniunt auri humanæ persimiles. Tamen est auris marina cartilaginosa, subalbida, &, ut membrana, tenuis & crispa, qua plærosque pisces Scaros, Polypos & Salpas vesci compertum habeo: hanc tamen neque palato, neque stomacho gratam esse posse reor: tametsi frixam edendo esse tradant. Crudam siquis degustet, & dentibus atterat, quandam in ea tophi duritiem inesse percipiet. Circa Pharum insulam Alexandriæ vicinam multæ proueniunt, in Illyrico & Ionico sinu maximæ.