CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lepus marinus.

1. Leporis marini descriptio apud antiquos authores admodum varia est: Hunc enim Dioscorides Lolligini paruæ, alii verò caudatæ similem effecerunt. Plinius offam informem in nostro mari, colore tantùm lepori similem scribit: In India, & magnitudine & pilo duriore tantúm. Ælianus ex omni parte ad terreni leporis similitudinem præter pilos accedere tradit. Apuleius, Cùm sit cætera exossis (inquit) duodecim tamen numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre connexa & catenata gerit. Aristoteles huius descriptionem subticuit, quòd fortè deiectamentum inutile esse videret: imò neque Oppianus de hoc quicquam meminisse visus est. Ego verò ut quod de hoc pisce comperi liberè affirmem: dicam leporem marinum animal paruum esse inter Lolligines, Lollios, aut Sepias: nonnuqua {438} etiam unà cum Apuis capi solitum, odore tetro, nullam aliam habens formam, quàm (ut scribit Plinius) offæ cuiusdam informis: cuius inter Cycladas magna est copia, fuluum leporis terrestris colorem imitatur. Pulmonis marini more per mare diuagatur, tametsi pinnis careat. Pellucidum habet corpus, oui anserini crassitiem non excedens, quod pro libidine hunc atque illuc transfert. Gibba est illi forma parte externa qua etiam glaber est: conuexam internam partem ostendit: qua eadem parte nerui permulti recti atque obliqui apparent: quibus eo modo ferè striatus est, ut conuexa fungi pars, iisdémque adstrictum corpus diffundit, diffusum verò contrahit: sese enim constringendo aquam percutit, ut in ipsa natatione fungi figuram referat. Septem habet appendices, innumeris promuscidibus stipatas, ex indico in cyaneum vergentes, quibus sugendo alimentum corpori suggerit: appendicum autem substantia fungosa est. Cæterum ex aqua emergens, suam figuram amittit, & in seipsum concidit, ut Pulmo marinus. quapropter, in vase aquam habente hunc contemplari oportet. Natat tranquillo mari: faciléque digitis cedit si comprimatur. Tota nanque corporis eius substantia mucosa est, ac veluti cartilaginosa. Os ad cirrhorum radices in concaua parte situm habet, linguam demorsus vellicat ut Ari radix, paulò tamen remissius. Quinetiam in tenuia frusta discissus, & in mare coniectus, viuit tamen ac mouetur. Marinam præterea squillam, si quando suis cirrhis contigerit, eam non secus atque Urtica marina retinet. Viuit absolutus, & liberè vagatur in mari, nullísque flatibus aut procellis cuinci, aut ad litus eiici potest.