Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lepus marinus.
1. Leporis marini descriptio apud antiquos authores admodum varia est: Hunc enim Dioscorides Lolligini paruæ, alii vero caudatæ similem effecerunt. Plinius offam informem in nostro mari, colore tantum lepori similem scribit: In India, et magnitudine et pilo duriore tantum. Ælianus ex omni parte ad terreni leporis similitudinem præter pilos accedere tradit. Apulejus, Cum sit cætera exossis (inquit) duodecim tamen numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre connexa et catenata gerit. Aristoteles hujus descriptionem subticuit, quod forte dejectamentum inutile esse videret: imo neque Oppianus de hoc quicquam meminisse visus est. Ego vero ut quod de hoc pisce comperi libere affirmem: dicam leporem marinum animal parvum esse inter Lolligines, Lollios, aut Sepias: nonnuqua {438} etiam una cum Apuis capi solitum, odore tetro, nullam aliam habens formam, quam (ut scribit Plinius) offæ cujusdam informis: cujus inter Cycladas magna est copia, fuluum leporis terrestris colorem imitatur. Pulmonis marini more per mare divagatur, tametsi pinnis careat. Pellucidum habet corpus, ovi anserini crassitiem non excedens, quod pro libidine hunc atque illuc transfert. Gibba est illi forma parte externa qua etiam glaber est: conuexam internam partem ostendit: qua eadem parte nervi permulti recti atque obliqui apparent: quibus eo modo fere striatus est, ut conuexa fungi pars, iisdemque adstrictum corpus diffundit, diffusum vero contrahit: sese enim constringendo aquam percutit, ut in ipsa natatione fungi figuram referat. Septem habet appendices, innumeris promuscidibus stipatas, ex indico in cyaneum vergentes, quibus sugendo alimentum corpori suggerit: appendicum autem substantia fungosa est. Cæterum ex aqua emergens, suam figuram amittit, et in seipsum concidit, ut Pulmo marinus. quapropter, in vase aquam habente hunc contemplari oportet. Natat tranquillo mari: facileque digitis cedit si comprimatur. Tota nanque corporis ejus substantia mucosa est, ac veluti cartilaginosa. Os ad cirrhorum radices in concava parte situm habet, linguam demorsus vellicat ut Ari radix, paulo tamen remissius. Quinetiam in tenuia frusta discissus, et in mare coniectus, vivit tamen ac movetur. Marinam præterea squillam, si quando suis cirrhis contigerit, eam non secus atque Urtica marina retinet. Vivit absolutus, et libere vagatur in mari, nullisque flatibus aut procellis cuinci, aut ad litus eiici potest.