Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pulmo marinus.
1. Pulmonem marinum Itali voce obscœna Potam marinam, ut & Græcum vulgus, Mogni vocant, quòd partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imò etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem & albus, corpore cartilagineo ac crystalli in morem {439} pellucido, quod in mucorem facilè resoluitur. Huius autem ea est natura, ut mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato verò ac bene tranquillo passim solutus diuagetur. Gibbam habet in dimidiatæ sphæræ figuram, glabram, pollicis cressitudine: cuius pars interna neruis rectis à medio incipientibus, quasi striis fului coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua coporis commotione aquam concutit, & nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque ægrè conspicuis in orbem communitur, ut Lepus marinus. Cruciformes quoque cirrhos, striatos, crassos, in modum stellæ radiatos, numero quaternos, parte interna natationi accommodatos habet, quos ut exactè conspicias, erit in lebetem aquæ syncerioris coniiciendus: qui si supinus deuoluatur, multas fissuras in radice cirrhorum ostendet. Os quoque habet parte prona situm, quo ea quæ venatur absorbet, in quem usum quatuor cirrhi ad eius latera subiacent, coloris sinopidis, quasi eius branchiæ essent, vel intestina. Hinc fit ut intuentibus pulmonem in mari pabulandi gratia diuagantem, grandem videant quasi pituitæ globum, qui unicum tantùm colorem referret, nisi rubris illis quatuor circulis sugillaretur, & ea cruce qua interna pars striata est, distingueretur. Eum si in frusta discissum in mare reieceris, viuere nihilominus ac moueri comperies: extra mare autem exanimis apparet. Cæterum marinus pulmo dentibus attritus nihil præter aquam resipit: os tamen leui calore incendit. Naribus quoque admotus marinum virus olet: Sargi, Melanuri, Scari, Spari, Auratæ, & id genus piscium esca. Emortuus in alto mari, fluctibus expuitur in litus, transparentis glaciei similis. Aristoteles scripsit Pulmonem ferè naturam habere fruticis: sponte enim prouenit, viuítque absque ullo sensu, non tamen adhærendo, sed absolutus. Dioscorides podagricis pernionibúsque auxiliari recens tritum atque illitum tradit: decoctum in aqua calculosis prodesse: eius quoque cinerem adalligatum egregiè mulierum profluuia purgare, Halipneumon apud Plinium lib. 32. testatur. {440}