Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pulmo marinus.
1. Pulmonem marinum Itali voce obscœna Potam marinam, ut et Græcum vulgus, Mogni vocant, quod partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imo etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem et albus, corpore cartilagineo ac crystalli in morem {439} pellucido, quod in mucorem facile resoluitur. Hujus autem ea est natura, ut mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato vero ac bene tranquillo passim solutus divagetur. Gibbam habet in dimidiatæ sphæræ figuram, glabram, pollicis cressitudine: cujus pars interna nervis rectis a medio incipientibus, quasi striis fulvi coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua coporis commotione aquam concutit, et nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque ægre conspicuis in orbem communitur, ut Lepus marinus. Cruciformes quoque cirrhos, striatos, crassos, in modum stellæ radiatos, numero quaternos, parte interna natationi accommodatos habet, quos ut exacte conspicias, erit in lebetem aquæ syncerioris coniiciendus: qui si supinus devoluatur, multas fissuras in radice cirrhorum ostendet. Os quoque habet parte prona situm, quo ea quæ venatur absorbet, in quem usum quatuor cirrhi ad ejus latera subjacent, coloris sinopidis, quasi ejus branchiæ essent, vel intestina. Hinc fit ut intuentibus pulmonem in mari pabulandi gratia divagantem, grandem videant quasi pituitæ globum, qui unicum tantum colorem referret, nisi rubris illis quatuor circulis sugillaretur, et ea cruce qua interna pars striata est, distingueretur. Eum si in frusta discissum in mare reieceris, vivere nihilominus ac moveri comperies: extra mare autem exanimis apparet. Cæterum marinus pulmo dentibus attritus nihil præter aquam resipit: os tamen levi calore incendit. Naribus quoque admotus marinum virus olet: Sargi, Melanuri, Scari, Spari, Auratæ, et id genus piscium esca. Emortuus in alto mari, fluctibus expuitur in litus, transparentis glaciei similis. Aristoteles scripsit Pulmonem fere naturam habere fruticis: sponte enim provenit, vivitque absque ullo sensu, non tamen adhærendo, sed absolutus. Dioscorides podagricis pernionibusque auxiliari recens tritum atque illitum tradit: decoctum in aqua calculosis prodesse: ejus quoque cinerem adalligatum egregie mulierum profluvia purgare, Halipneumon apud Plinium lib. 32. testatur. {440}