Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Hepar marinum.
1. Non solum per mare discurrit ac divagatur Hepar, verumetiam algarum profundo implicitum persæpe reperitur: unde Propontidis piscatores, quoties sagenas in mare demiserunt, Hepar solent ad litus cum algis attrahere: quumque vile prorsus dejectamentum sit, hepati cocto persimile, fœtidum, fragile, rubrum, porosum, ob id tanquam inutile respuunt. Vomitiones enim commestum excitat, aut saltem nauseas. Est et aliud locinoris atque Hepatis genus ab hoc longe diversum, sanguine præditum, de quo in saxatilibus superiore libro disseruimus.