CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Remora.

1. Remora, quæ & Echeneis, pilcis minimè edulis est, totus exossis ac mollis. Hunc vulgus Græcum partum Delphini vocat. Limacis rubri testa carentis effigiem refert: lubricus est: serpit circa saxa in mari, sed lentè, & iter prætendit cornibus. Ad spithamæ longitudinem, & ad manubrii ligonis crassitiem plerunque excrescit. Coloris est herbacei, inferiorem partem planam habet, dorsum repandum, in gibbum conuexum, lentorémque aut mucaginem, ut limax, serpendo relinquit. Ac quod ad eius interanea pertinet, in eo reperies hepar, stomachum, intestina, lienem, fel, & reliqua terrestris animalis potius, quàm aquatici effigiem ac naturam referre. In Corcyra frequentissimè euerriculis extrahitur. Oppianus Remoram anguillæ formam assequi putauit, esséque pisciculum sesquipedalem, quinque digitorum crassitudinis. Sed qui eum videre (inquit Plinius) limaci magno similem esse dicunt. Saxis assuetus est, pelagiúsque, rarò litora petens, colore fuliginoso, rostro acuto, atque in hami morem incuruo. Hoc pisce carinis adhærente, naues tardius ire creduntur, unde illi remoræ nomem. Hic enim prætorianam Antonii, ac postea Caii Caligulæ nauim Actiaco marte retinuisse fertur: mi {441} rúmque est quosdam ex Græcis affirmasse lubricos ac procidentes partus contineri ad maturitatem alligata Remora: alios verò scribere Remoram sale adseruatam, adalligatámque, partus soluere: quamobrem alio nomine odmolyontem appellari.