Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Remora.
1. Remora, quæ et Echeneis, pilcis minime edulis est, totus exossis ac mollis. Hunc vulgus Græcum partum Delphini vocat. Limacis rubri testa carentis effigiem refert: lubricus est: serpit circa saxa in mari, sed lente, et iter prætendit cornibus. Ad spithamæ longitudinem, et ad manubrii ligonis crassitiem plerunque excrescit. Coloris est herbacei, inferiorem partem planam habet, dorsum repandum, in gibbum conuexum, lentoremque aut mucaginem, ut limax, serpendo relinquit. Ac quod ad ejus interanea pertinet, in eo reperies hepar, stomachum, intestina, lienem, fel, et reliqua terrestris animalis potius, quam aquatici effigiem ac naturam referre. In Corcyra frequentissime everriculis extrahitur. Oppianus Remoram anguillæ formam assequi putavit, esseque pisciculum sesquipedalem, quinque digitorum crassitudinis. Sed qui eum videre (inquit Plinius) limaci magno similem esse dicunt. Saxis assuetus est, pelagiusque, raro litora petens, colore fuliginoso, rostro acuto, atque in hami morem incuruo. Hoc pisce carinis adhærente, naves tardius ire creduntur, unde illi remoræ nomem. Hic enim prætorianam Antonii, ac postea Caii Caligulæ navim Actiaco marte retinuisse fertur: mi {441} rumque est quosdam ex Græcis affirmasse lubricos ac procidentes partus contineri ad maturitatem alligata Remora: alios vero scribere Remoram sale adservatam, adalligatamque, partus soluere: quamobrem alio nomine odmolyontem appellari.