CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Genitale marinum.

1. Genitale marinum vulgus Italicum Cazo marino, Græcum Psoli nuncupat Exangue maris purgamentum est: solutum vagatur, sed eius ea est natura, ut à piscibus aliis minimè tentetur, neque à quoquam in cibo expetatur. Litorale est, neque alibi reperitur quàm ubi Patellæ, Ricini & Vertibula degunt. Genitale ex hoc dicitur, quòd teres sit, pedem longum, & mediocris brachii crassitudinis: distendit se ac contrahit hirundinis in morem, unde & ei nomen inditum est: quinetiam rufi coloris est. Iners, nec nisi serpendo incedit, aspectu toroso, Nympheæ radicis similitudine: Semper ad ima sidit: nunquam natat: contrectatúmque in seipsum contrahitur, ac cornu duritiem habet, víxque acuta cuspide pertundi potest: alioqui permolle, dum sua sponte mouetur: Suas promuscides quando vult exerit, atque ita constringit, ut ex pedali longitudine vix sex digitos longum appareat. Acetabulis quæ in promuscidibus habet, lapidibus hæret: in quibus plusquam quatuor millia nonnunquam annumeres. Ex anteriore autem capitis parte rursus crinitas emittit veluti arbusculas acetabulis plenas, quibus quicquid palpat, ad os adducit. Quod tam amplum aperit, ut vel integram conchulam admittat: vescitur enim omni conchyliorum genere. Eius recrementa viicida sunt ac lenta, albissima, copiosa: quæ ita tandem indurantur, ut cum fidibus de duritia & neruea firmitate certare possint. Os in gyrum ossiculis dentatum habet, præterea nullis ossibus alibi præditum. Ab ore gula in stomachum defertur, quo modo in Erinaceo marino dictum est: reliqua ut intestina circumponuntur in gyrum, quæ vix obseruari possunt. Alia sunt purgamenta marina quæ genitale viri imitantur tum specie, tum magnitudine, sed pinnis subnexis binis loco testium. Est piscis nomen, quod & nos genitale nuncupamus marinum, à nonnullis Halesurion dictum. Quamquam Halesurion sunt qui pro  {442} Callionymo pisce capiant. Αἰδοῖον quoque θαλάσσιον κολυϐδαίναν vocauit Epicharmus, ut Nicander tradit. Lumbricum marinum & terrestrem refert. Nam lumbricus sic se contrahit, ut ex sesquipedali longitudine orbicularis ferè fiat.