CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Asilus, sive Œstrum.

1. Asilus marinus Oppiano Œstrum, terrestri Millepeda longe maximus, utrinque octonos pedes habet, in ambobus lateribus sedecim. Octonis quoque in tergore tabellis loricatur: quæ totidem utrinque pedibus respondent. Priorum autem pedum ungues ad caput, posteriorum autem versus caudam reflectuntur: ex quo eum & antrorsum & retrorsum ingredi posse credibile est. Unguibus pisces quos apprehendit, strictè continet, subítque eorum squamas, nec inde unquam abscedit, donec eos eroserit. Erythrinos, Dentales ac Sargos edit, ut in Corcyra Mullum à duobus Asilis utrinque penè desquamatum aliquando viderim, tametsi Mulli plerunque Œstros absumant. Oculos habet paruos, nigros, aliquantulum eminentes: atque in orbem, ut terrestris millepeda se contrahit. Prægnans plerunque reperitur. Versatur in limosis portubus, & spurcitia refertis. Est etiam Asilus terrestris, cui lingua siue promuscis aculei vice fungitur, qua sanguinem exugit, & tergora quadrupedum penetrat, non minus ac tabanus, armentis valde obnoxius: de quo Virgilius,
— cui nomen AsiloRomanum est, œstrum Graii vertêre vocantes:Asper, acerba sonans, quo tota exterrita syluisDiffugiunt armenta: furit mugitibus ætherConcussus.
2. Aristoteles octauo de historia animalium: Thunni (inquit) & Gladii agitantur œstro, canis exortu. Habent enim utrique per id tempus sub pinna ceu vermiculum quem Asilum vocant. Idem author {443} videtur œstrum seu Asilum diuersum à pediculo & pulice constituere, quum eis etiam nomina propria φθεῖρα θαλάσσιον, id est, pediculum marinum, & ψύλλαν θαλάττιον, id est pulicem marinum, imponat. Vocant & in mari pediculos (inquit Plinius) eósque tritos instillari ex aceto auribus iubent. Pisces vel manu caperentur, dum dormiunt (inquit Aristoteles) nisi pediculis & pulicibus solicitarentur. Gignuntur in profundo maris tanta fœcunditate, ut escam de pisce emollitam, si diu in imo manserit, totam corrodant atque absumant. Et quidem sæpenumero piscator escam demissam, glomeratis undique his bestiolis, perinde ut pilam attollit.