Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Phryganium.
1. Phryganium fluviatile æque ac marinum dejectamentum, Galli Charree appellant, quod cinerum recrementis sit persimile. Pisciculus est aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quod Phrygana, id est fremia, cremia, sive festucas suæ thecæ aut tegumenti lateribus, filo tanquam aranæ ab ejus ore dependente (novit enim nere ut aranea) agglutinans atque alligans, circumponat: ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit, in quo pinnoterem imitaretur: nisi pinnoteres sibiipsi domum facere nesciret. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquæ etiam rapidissimæ rivulis incedit: Nare enim nescit, estque animal tenue, oblongum, paruæ erucæ simile, quem avidissime appetunt Truttæ: est enim profluentibus aquis ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi si sua theca seu involucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus (inquit Plinius) tradit {444} Phryganion alligatum remedio esse quartanis. Quod autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui novisset.