CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Phryganium.

1. Phryganium fluuiatile æquè ac marinum deiectamentum, Galli Charree appellant, quòd cinerum recrementis sit persimile. Pisciculus est aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quòd Phrygana, id est fremia, cremia, siue festucas suæ thecæ aut tegumenti lateribus, filo tanquam aranæ ab eius ore dependente (nouit enim nere ut aranea) agglutinans atque alligans, circumponat: ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit, in quo pinnoterem imitaretur: nisi pinnoteres sibiipsi domum facere nesciret. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquæ etiam rapidissimæ riuulis incedit: Nare enim nescit, éstque animal tenue, oblongum, paruæ erucæ simile, quem auidissimè appetunt Truttæ: est enim profluentibus aquis ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi si sua theca seu inuolucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus (inquit Plinius) tradit {444}  Phryganion alligatum remedio esse quartanis. Quòd autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui nouisset.