Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lumbricus marinus.
1. Lumbricus marinus, terrestri major, stabulatur in littore intra arenam, atque in eo potissimum tractu, quem æstus alti maris contegit: unde interdum discedens siccum relinquit. Piscatoribus ad escam plurimum confert, quem dum consectantur a recrementis, quæ more terrestris super arena relinquit, agnoscunt, quæ quo loco perceperint, eo pala ferrea impacta lumbricos e profundo extrahere solent, quos canistris in usum diligenter adservant. His natura ad excavandam humum mucorem in anteriore parte dedit, quem humi applicant: ex quo cum impetu spongiosum quidpiam egerit, quod euomuisse videtur: paulatimque in arenam subingressus, iterum in corpus regerit, quoad se totum arena contexerit, quod idem terrestri lumbrico accidere solet. Utrisque transversi branchi per ambitum insunt, quibus totam corporis molem contrahunt atque extendunt, ut ex pedali longitudine brevissimi, et fere orbiculares evadant. Verum marinus lumbricus teres est, pedem longus, digitum crassus, viscosus admodum, croceum colorem fundens, quo naves inficiuntur, qui etiam triduum perdurat. Villos in articulationibus pro pinnis habet: arena et limo vescitur.