CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lumbricus marinus.

1. Lumbricus marinus, terrestri maior, stabulatur in littore intra arenam, atque in eo potissimùm tractu, quem æstus alti maris contegit: unde interdum discedens siccum relinquit. Piscatoribus ad escam plurimùm confert, quem dum consectantur à recrementis, quæ more terrestris super arena relinquit, agnoscunt, quæ quo loco perceperint, eo pala ferrea impacta lumbricos è profundo extrahere solent, quos canistris in usum diligenter adseruant. His natura ad excauandam humum mucorem in anteriore parte dedit, quem humi applicant: ex quo cum impetu spongiosum quidpiam egerit, quod euomuisse videtur: paulatímque in arenam subingressus, iterum in corpus regerit, quoad se totum arena contexerit, quod idem terrestri lumbrico accidere solet. Utrisque transuersi branchi per ambitum insunt, quibus totam corporis molem contrahunt atque extendunt, ut ex pedali longitudine breuissimi, & ferè orbiculares euadant. Verùm marinus lumbricus teres est, pedem longus, digitum crassus, viscosus admodum, croceum colorem fundens, quo naues inficiuntur, qui etiam triduum perdurat. Villos in articulationibus pro pinnis habet: arena & limo vescitur.