CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Polypus uterque.

1. Polypus à numero pedum (quibus octonis præditus est) appellatus: unde vulgus Græcorum Octapodem nominat: Gallis Un Pourpre, Massiliensibus Secche poupe dicitur. Acetabula in cirrhis plusquam octingenta habet, atque in quolibet cirrho plusquam centum: quæ in imo quidem maiora, deinceps verò minora fiunt, & quadam pellicula conteguntur, quæ horum dilatationis ac contractionis sunt caussa. In interna cirrhorum serie, ad radices, rostrum illi est nigrum in medio corneum ac durum, psittaci rostro simillimum, quo cuncta etiam durissima comminuit. Oculos habet (ut testacea) extrorsum sitos in ea colli parte, ad quam alligantur cirrhi, qui beneficio naturæ palpebra integi possunt: quo fit ut parui admodum appareant, nec quicquam eorum præter id, quod in iis est, pullum conspiciatur. Quod autem vulgus in Polypo caput vocat, id verò interna parte turgidum est, multísque loculamentis concauum, eius nimirum alueo ac fistula. Quódque Polypus in varios conlores se commutare dicitur: id quidem à molli eius pelle prouenit, quæ facilè glubi potest: cuius colorem nunc album, mox rufum, postea liuidum, mox variis coloribus distinctum videas. Pronus Polypus oculos ostendit: supinus verò, sua loculamenta: qua parte commodè dissectus, magis cartilagineus sentitur: atque in eius interaneis nescio quid turbinatum videas, quod cordis vel hepatis naturam habere dixeris. Verum id quidem protinus effluit & dissoluitur. Quod autem illi veluti cerebrum est, id quidem proportione magis quàm natura tale esse crediderim. Ab ore gula ei patet oblonga & angusta, in quandam ingluuiem amplissimam producta, cui adhæret ventriculus: à quo intestinum tenue (crassius tamen quàm gula) partem repetit superiorem, & iuxta os sursum tendit. Corneum quiddam utrinque habet Polypus, in quo eius oua recluduntur: lucida quidem ea ac tran {331} sparentia. Flagella autem ostendit quina atque interdum sena. Ego verò cùm apud Epidaurum semel Murænas secarem, earum ventriculos cirrhis polyporum refertos comperi. Saxorum cauernas incolunt, atque illic cancris & paguris victitant. Visus est à nobis Polypus in portu Corcyræ nigræ, integram horam cum cancro decertasse. Continet humorem in se non nigrum, ut in sepiis, sed subrufum, quem in metu per aquam spargit. Biennio non amplius viuit, éstque tabi obnoxius: atque à partu protinus senescere, debilitaríque tam marem quàm fœminam referunt. Polypi ab esca se facilè in sublime efferri patiuntur: sed ubi venerint sursum, & leuati extra aquam aërem senserint, mox elabuntur. Quamobrem veteratores Polypos antiqui vocauerunt. Quoties autem nautæ Græci (apud quos magis est edulis) grandem Polypum ceperunt, antequam eum incoquant, per mediam horam diuerberant, atque ad lapidem frequentissimè atterunt: hoc modo facilius coqui posse affirmant: alioqui Polypus etiamsi in mille frusta conscissus fuerit, tamen singula adhuc & colorem mutare & moueri videbuntur. Atque hic quidem magis est terrestris.
2. Esse autem pelagium à superiore diuersum Aristoteles facilè comprobat. Quamobrem qui Polypus tibi mox proponetur, Aristotelis more terrenus ad discrimen pelagii nominabitur. Nam (ut scribit ille) terreni maiores sunt quàm pelagii. Pelagius autem corpore exiguo varióque præditus est, ad cibum prorsus ineptus. {332}
Πολύποις Græcis, Octopos vulgo Græco, Pourpre Gallis. {333}