CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Polypus uterque.

1. Polypus a numero pedum (quibus octonis præditus est) appellatus: unde vulgus Græcorum Octapodem nominat: Gallis Un Pourpre, Massiliensibus Secche poupe dicitur. Acetabula in cirrhis plusquam octingenta habet, atque in quolibet cirrho plusquam centum: quæ in imo quidem majora, deinceps vero minora fiunt, et quadam pellicula conteguntur, quæ horum dilatationis ac contractionis sunt caussa. In interna cirrhorum serie, ad radices, rostrum illi est nigrum in medio corneum ac durum, psittaci rostro simillimum, quo cuncta etiam durissima comminuit. Oculos habet (ut testacea) extrorsum sitos in ea colli parte, ad quam alligantur cirrhi, qui beneficio naturæ palpebra integi possunt: quo fit ut parvi admodum appareant, nec quicquam eorum præter id, quod in iis est, pullum conspiciatur. Quod autem vulgus in Polypo caput vocat, id vero interna parte turgidum est, multisque loculamentis concavum, ejus nimirum alueo ac fistula. Quodque Polypus in varios conlores se commutare dicitur: id quidem a molli ejus pelle provenit, quæ facile glubi potest: cujus colorem nunc album, mox rufum, postea lividum, mox variis coloribus distinctum videas. Pronus Polypus oculos ostendit: supinus vero, sua loculamenta: qua parte commode dissectus, magis cartilagineus sentitur: atque in ejus interaneis nescio quid turbinatum videas, quod cordis vel hepatis naturam habere dixeris. Verum id quidem protinus effluit et dissoluitur. Quod autem illi veluti cerebrum est, id quidem proportione magis quam natura tale esse crediderim. Ab ore gula ei patet oblonga et angusta, in quandam ingluuiem amplissimam producta, cui adhæret ventriculus: a quo intestinum tenue (crassius tamen quam gula) partem repetit superiorem, et juxta os sursum tendit. Corneum quiddam utrinque habet Polypus, in quo ejus ova recluduntur: lucida quidem ea ac tran {331} sparentia. Flagella autem ostendit quina atque interdum sena. Ego vero cum apud Epidaurum semel Murænas secarem, earum ventriculos cirrhis polyporum refertos comperi. Saxorum cavernas incolunt, atque illic cancris et paguris victitant. Visus est a nobis Polypus in portu Corcyræ nigræ, integram horam cum cancro decertasse. Continet humorem in se non nigrum, ut in sepiis, sed subrufum, quem in metu per aquam spargit. Biennio non amplius vivit, estque tabi obnoxius: atque a partu protinus senescere, debilitarique tam marem quam fœminam referunt. Polypi ab esca se facile in sublime efferri patiuntur: sed ubi venerint sursum, et levati extra aquam aerem senserint, mox elabuntur. Quamobrem veteratores Polypos antiqui vocaverunt. Quoties autem nautæ Græci (apud quos magis est edulis) grandem Polypum ceperunt, antequam eum incoquant, per mediam horam diverberant, atque ad lapidem frequentissime atterunt: hoc modo facilius coqui posse affirmant: alioqui Polypus etiamsi in mille frusta conscissus fuerit, tamen singula adhuc et colorem mutare et moveri videbuntur. Atque hic quidem magis est terrestris.
2. Esse autem pelagium a superiore diversum Aristoteles facile comprobat. Quamobrem qui Polypus tibi mox proponetur, Aristotelis more terrenus ad discrimen pelagii nominabitur. Nam (ut scribit ille) terreni majores sunt quam pelagii. Pelagius autem corpore exiguo varioque præditus est, ad cibum prorsus ineptus. {332}
Πολύποις Græcis, Octopos vulgo Græco, Pourpre Gallis. {333}