CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Boletena, sive Ozoli, quam et Osmylum vocant.

1. Alia est Polypi species vulgo ubique cognita. Itali Moscarolum & Moscardinum vocant, nonnulli Muguetinum. Editur Polypi modo, neque ab eo dissidet, nisi, quòd ad eam magnitudinem non extuberat. Tenuibus & oblongis præditus est cirrhis, & corpore minore, moscum suauiter olente. Nihil est prorsus in pictura huius aut descriptione, quod non superiori Polypo conueniat. Non desunt qui hunc exiccent, ut fragrantiam vestibus in arcis concilient. Plinius Ozænam dictam à graui capitis odore putat. Nimirum antiqui odorem, quem moscus, aut quidpiam simile refert, naribus grauem esse putarunt. Murænæ hanc maximè consectantur. Pollux & Ozænam & Osmylian vocari tradit Polypi genus, quod inter caput & cirrhos, branchiásue, fistulam gerit, qua tetrum odorem emittit: quòd Mænulas sepiolásque venatur.