Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sepia.
1. Ut Græci affatim Polypos, sic Galli Sepias exiccant: unde ab illis vulgo Seiches, quasi exiccatæ ap {334} pellantur. Maior harum in Gallia est proventus, quam in Italia: Recentes autem nullius sunt in Oceano pretii. Massilienses, ut et Genuenses, Sopi nominant. Veneti et Romani prisco nomine Sepias vocare norunt. Fluctuant, cum per senectutem deficiunt: ad quarum cadavera quoties piscatores aut nautæ Laros aves turmatim aduolantes conspiciunt, eo se conferunt: ac dum vivas vel mortuas extrahunt, hoc imprimis dant operam, ne atramentum (quod illæ viuæ dum se persequi sentiunt, effundunt) temere diffluat. Bonum enim ex Sepia jus fieri posse negant absque hoc atramento. Proinde Sepia mutat colorem ut Polypus, aluoque est latiore. Cirrhos seu crura octona quidem habet, sed brevia: quamobrem repere Polyporum modo non potest, sed majorem natandi vim habet. Ex horum autem medio duo alii teretes ac longiores egrediuntur, quibus tanquam promuscidibus utitur: ac quicquid arripit, ori admovet. Venatur etiam suis illis prælongis prætenturis, non solum parvos pisciculos, sed etiam mugiles: ut etiam majores nonnunquam evincat. Quinetiam iis prætenturis quoties tempestates urgent, ad saxa adhæret, ac veluti quibusdam anchoris confirmatur. Sepiæ biennium ut plurimum non complent. His rostrum est aduncum veluti corneum, inter cirrhos situm, quo vel dura quæque conficiunt: unde illud Oppiani,
Obuia non tenui lædit nos Sepia morsu.
2. Item alibi,
Callida furtivam meditatur Sepia prædam.
3. Inter marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina continet duo, mammarum in modum extuberantia: quibus omnino mas caret: qui etiam est varius magis quam fœmina, dorsoque ut reliquis partibus asperioribus, ac quibusdam lineis intersectis, cauda quoque anteriore. Fœminæ autem vulva ita articulata est, ut bifida conspiciatur: in qua utrinque ova copiosa apparent candicantia, ac grandini similia. Atramentum in sepia infra continetur ad aluum, qua maxime intestinum petere incipit superiora: meatumque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem {335} foramen emittendi atramenti excrementique est: ea nempe fistula, quæ in supina ejus parte posita est. Coeunt Sepiæ ora applicantes, et brachia inter se complectentes, natantesque in adversum. Parit fœmina verno tempore, potissimum inter algam et arundines, proxime solum aut in sicco, perseveratque in emittendis ac ponendis ovis dies circiter quindecim. Cohærent autem ea inter se vuarum modo, neque sunt acinis grandiora. Mas enim humorem quendam mucosum emittit, cujus lentore tenaciter inter se cohærent, efficiturque, ut quæ candida prius erant atque exigua, mox atramento perfusa, nigra, majoraque reddantur. Cumque intra decimum diem proles jam intus constitit, tum rupta ovi membranula Sepiolæ excluduntur. Hebes quidem est Sepia, sed mollium astutissima: Tum enim reddit atramentum, atque aquam conspurcat dum piscatores aduentare persentit: quod idem Polypo accidit. Porro os illi datum est fungosum in supina parte, ne facile immergatur. Aiunt Thryallida (id est lucernæ stupam) sepiæ atramento et æris ærugine intinctam, efficere ut circunstantes partim iridis coloris, partim nigri videantur. Quam rem de solo etiam atramento fieri posse Anasilaus tradit. Præferuntur autem recentes Sepiæ Polypis. Aetius Sepias ægre concoqui scribit, et salsum humorem ac modicum continere: qui si tamen concoquatur, copiosum quidem alimentum, crassi tamen succi præbeat. Sepia (inquit Diphilus) elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis, et aluum leviter movet. Condimentis acrioribus ob difficilem coctionem condiri solet, vinumque post hanc vetus meracum ac tenue bibendum quidam scribunt. Sepiæ coctæ atramentum (inquit Dioscorides) ægre concoquitur et aluum mollit. Oua Sepiæ urinam movent, renumque pituitas extrahunt. {336}