Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sepia.
1. Ut Græci affatim Polypos, sic Galli Sepias exiccant: unde ab illis vulgò Seiches, quasi exiccatæ ap {334} pellantur. Maior harum in Gallia est prouentus, quàm in Italia: Recentes autem nullius sunt in Oceano pretii. Massilienses, ut & Genuenses, Sopi nominant. Veneti & Romani prisco nomine Sepias vocare norunt. Fluctuant, cùm per senectutem deficiunt: ad quarum cadauera quoties piscatores aut nautæ Laros aues turmatim aduolantes conspiciunt, eò se conferunt: ac dum viuas vel mortuas extrahunt, hoc imprimis dant operam, ne atramentum (quod illæ viuæ dum se persequi sentiunt, effundunt) temerè diffluat. Bonum enim ex Sepia ius fieri posse negant absque hoc atramento. Proinde Sepia mutat colorem ut Polypus, aluóque est latiore. Cirrhos seu crura octona quidem habet, sed breuia: quamobrem repere Polyporum modo non potest, sed maiorem natandi vim habet. Ex horum autem medio duo alii teretes ac longiores egrediuntur, quibus tanquam promuscidibus utitur: ac quicquid arripit, ori admouet. Venatur etiam suis illis prælongis prætenturis, non solùm paruos pisciculos, sed etiam mugiles: ut etiam maiores nonnunquam euincat. Quinetiam iis prætenturis quoties tempestates urgent, ad saxa adhæret, ac veluti quibusdam anchoris confirmatur. Sepiæ biennium ut plurimùm non complent. His rostrum est aduncum veluti corneum, inter cirrhos situm, quo vel dura quæque conficiunt: unde illud Oppiani,
Obuia non tenui lædit nos Sepia morsu.
2. Item alibi,
Callida furtiuam meditatur Sepia prædam.
3. Inter marem & fœminam hoc interest, quòd fœmina intestina continet duo, mammarum in modum extuberantia: quibus omnino mas caret: qui etiam est varius magis quàm fœmina, dorsóque ut reliquis partibus asperioribus, ac quibusdam lineis intersectis, cauda quoque anteriore. Fœminæ autem vulua ita articulata est, ut bifida conspiciatur: in qua utrinque oua copiosa apparent candicantia, ac grandini similia. Atramentum in sepia infrà continetur ad aluum, quà maximè intestinum petere incipit superiora: meatúmque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem {335} foramen emittendi atramenti excrementíque est: ea nempe fistula, quæ in supina eius parte posita est. Coëunt Sepiæ ora applicantes, & brachia inter se complectentes, natantésque in aduersum. Parit fœmina verno tempore, potissimùm inter algam & arundines, proxime solum aut in sicco, perseuerátque in emittendis ac ponendis ouis dies circiter quindecim. Cohærent autem ea inter se vuarum modo, neque sunt acinis grandiora. Mas enim humorem quendam mucosum emittit, cuius lentore tenaciter inter se cohærent, efficitúrque, ut quæ candida prius erant atque exigua, mox atramento perfusa, nigra, maioráque reddantur. Cúmque intra decimum diem proles iam intus constitit, tum rupta oui membranula Sepiolæ excluduntur. Hebes quidem est Sepia, sed mollium astutissima: Tum enim reddit atramentum, atque aquam conspurcat dum piscatores aduentare persentit: quod idem Polypo accidit. Porrò os illi datum est fungosum in supina parte, ne facilè immergatur. Aiunt Thryallida (id est lucernæ stupam) sepiæ atramento & æris ærugine intinctam, efficere ut circunstantes partim iridis coloris, partim nigri videantur. Quam rem de solo etiam atramento fieri posse Anasilaus tradit. Præferuntur autem recentes Sepiæ Polypis. Aëtius Sepias ægrè concoqui scribit, & salsum humorem ac modicum continere: qui si tamen concoquatur, copiosum quidem alimentum, crassi tamen succi præbeat. Sepia (inquit Diphilus) elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis, & aluum leuiter mouet. Condimentis acrioribus ob difficilem coctionem condiri solet, vinúmque post hanc vetus meracum ac tenue bibendum quidam scribunt. Sepiæ coctæ atramentum (inquit Dioscorides) ægrè concoquitur & aluum mollit. Oua Sepiæ urinam mouent, renúmque pituitas extrahunt. {336}