Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lolligo.
1. Lolligo longiori, quam Sepia, corpore prædita est, atque eodem modo mollis est. Pinnulam habet non adeo angustam, neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Gallis Casseron vocatur, Romanis, Venetis ac Neapolitanis Calamaro, quasi atramentarium dicere vellent. Genuensibus et Massiliensibus Totena: iis vero qui Baionam incolunt, Cornet vel Corniche. Octo cirrhos ut Sepia habet, multo quam Polypus breviores, Sepia tamen longiores. Atramentum nigrum continet Sepiæ modo. Grandem quoque habet aluum et fistulam ut Sepia: gladium etiam in tergore, alteri tantum hujus parti inhærentem. Duo crura sive duas proboscides longas exerit ex cirrhorum congerie, teretes, multis in extremo torulis seu acetabulis concavas, quibus cuncta quæ venatur, capit, et ori admovet: et ad saxa quibusdam veluti jactis anchoris confirmat. His etiam utitur, quoties de more palpat, et pisciculos retinet: quibus majores quoque nonnunquam evincit. Rostrum porro illi est Psittaco simillimum. Lolligo diligenter, quicquid in stomachum demittit, rostro atterit. Quocirca cuncta, quæ in ejus stomacho percipiuntur, pulmenti faciem habent. Bina sunt illi ventris conceptacula, ut et aliis mollibus: sed alterum magis ingluuiem imitatur. Inter Lolliginem marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina contineat duo, quibus mas omnino caret. Coeunt ora applicantes, et brachia inter se complectentes, pariuntque in alto. Sola enim ex mollium genere pelagia est Lolligo: consertumque ac continuum huic ovum quale Sepiis est: vivendi quoque spatium ut Sepiis breve nam exceptis paucis, bimatum non complet. Inter eos pisces qui se extra aquam in aere ef ferunt, Lolligo numeratur ab Oppiano his versibus, {338}
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo,Cum timeant magnum venientem e marmore piscem,Prosiliunt ponto scindentes aera branchis.
2. Paulo post,
Effugit horrendos pisces hominemque sagacemLolligo.