Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lolligo.
1. Lolligo longiori, quàm Sepia, corpore prædita est, atque eodem modo mollis est. Pinnulam habet non adeò angustam, neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Gallis Casseron vocatur, Romanis, Venetis ac Neapolitanis Calamaro, quasi atramentarium dicere vellent. Genuensibus & Massiliensibus Totena: iis verò qui Baionam incolunt, Cornet vel Corniche. Octo cirrhos ut Sepia habet, multò quàm Polypus breuiores, Sepia tamen longiores. Atramentum nigrum continet Sepiæ modo. Grandem quoque habet aluum & fistulam ut Sepia: gladium etiam in tergore, alteri tantùm huius parti inhærentem. Duo crura siue duas proboscides longas exerit ex cirrhorum congerie, teretes, multis in extremo torulis seu acetabulis concauas, quibus cuncta quæ venatur, capit, & ori admouet: & ad saxa quibusdam veluti iactis anchoris confirmat. His etiam utitur, quoties de more palpat, & pisciculos retinet: quibus maiores quoque nonnunquam euincit. Rostrum porrò illi est Psittaco simillimum. Lolligo diligenter, quicquid in stomachum demittit, rostro atterit. Quocirca cuncta, quæ in eius stomacho percipiuntur, pulmenti faciem habent. Bina sunt illi ventris conceptacula, ut & aliis mollibus: sed alterum magis ingluuiem imitatur. Inter Lolliginem marem & fœminam hoc interest, quòd fœmina intestina contineat duo, quibus mas omnino caret. Coëunt ora applicantes, & brachia inter se complectentes, pariúntque in alto. Sola enim ex mollium genere pelagia est Lolligo: consertúmque ac continuum huic ouum quale Sepiis est: viuendi quoque spatium ut Sepiis breue nam exceptis paucis, bimatum non complet. Inter eos pisces qui se extra aquam in aëre ef ferunt, Lolligo numeratur ab Oppiano his versibus, {338}
Lolligo, miluúsque rapax, & mitis hirundo,Cùm timeant magnum venientem è marmore piscem,Prosiliunt ponto scindentes aëra branchis.
2. Paulò pòst,
Effugit horrendos pisces hominémque sagacemLolligo.