Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lollius.
1. Lollius, Romanis ac Venetis Totena dictus, ipsa quidem Lolligine major est, ut cubitorum interdum quinque esse soleat, inquit Aristoteles. Exteriore quoque corporis nota aliquantulum a Lolligine discernitur. Pars enim Lollii, quæ exit in acutum, in Lolligine latior est. Quinetiam Pinnulæ totum Lollium ambiunt, junctæ perpetuæque, quæ alioqui in Lolligine partem aliquam vacuam relinquunt. Minus autem accedit ad Polypum quam Sepia: nam corpus ei oblongum est, cartilagineum, duabus pellibus obductum, gladium arctiorem et magis cartilaginosum in tergore continens, translucidum vitri modo, tenui theca inclusum, rostrum aquilinum, psittaci figura. Sed eodem modo atramentum, quo Sepia, emittit: et cirrhos octonos habet, breves tamen, in quibus totidem acetabula conspicies, quot in Sepiis. Ac præter illos octonos, duo quoque longa flagella seu promuscides multis in extremo acetabulis circumsessa videbis, quibus a longe cancros, ursos, astacos, paguros, et omne pisciculorum genus arripit. Porro Lollii acetabula, præter Sepiarum et Polyporum morem, tribus introrsum aculeis osseis robustis, in gyrum munita sunt: quibus veluti uncinis arripit quod cupit, ut non omnino sit tutum Lollium manu in ipso mari contrectare ac prehendere. Latas in gyrum diffundit pinnas: a cujus ore corneo gula prætenditur angusta, et usque ad stomachum longa, quem habet amplissimum, atque adeo ingluuiem oblongam, quæ hunc præcedit. Quicquid exest, multum ante comminuit ac mandit. Non secus natat, ac Polypus et Sepia, ejusque caro eadem est quæ et Sepiæ vel Lolliginis, atque eodem modo cum suo atramento elixari ex aceto solet.