Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Urtica marina.
1. Urticam inter molles pisces ob hoc recensui, quòd mollium modo in obsoniis edatur, alioqui certum est ancipitem naturam habere, atque inter ζωόφυτα (quæ plantanimalia à Theodoro appel {341} lantur) apud Aristotelem connumerari. Hanc Normanniæ littus obscœno vocabulo Cul d’Asne à cirrhorum contractione atque explicatione appellauit. Græcum vulgus quum terrestres urticas Zuchindas vocet, marinas tamen Colycenas nominat, antiquum vocabulum imitatum, quo ipsas etiam marinas urticas colycia vel coryphia vocitabant. Maris est potius deiectamentum, quàm ut magni fieri debeat. Plures eius obseruantur species. Quædam enim rubro colore suffusa est, altera magis cærulea, granulis in gyrum circumsessa. Utraque marinum tuber contracta refert, explicata cæsariem, totum corpus rotundum ambientem. Nam infinitis cirrhis antennarum papilionibus, aut Scarabei crassitudine constat. Contracta porrò Urtica, orbicularis est aut teres: scopulis litoralibus (iis potissimùm marinis tractibus, qui ventorum impetum minus sentiunt) tam pertinaciter inhæret, ut nisi primo impetu diuellatur, vix postea nisi in frusta concisa dirimi possit, adeò suas trichas arctissimè contrahit. Certum est Urticas, Cochlearum modo, in mari serpere ac moueri, sed id quidem parcius. Porrò utriusque moles magnitudinem iuglandis rarò exuperat. Cirrhos habet molles, duos digitos oblongos, tenerrimos, gracillimos ac fragiles, insigni hac dote à natura præditos, ut quicquid attigerint, suis acetabulis retineant. Has Exoceti ac mulli auidissimè appetunt. Græcis edules sunt ob lentam ac copiosam mucilaginem, quam limacum modo emittunt. Quamobrem illi plurimas urticas ligneo veru transfixas, & aliquantulum assatas, primùm ex sale & aqua feruefaciunt: deinde farina conspergunt, & ex oleo vel butyro in sartagine frigunt. Hibernis mensibus carne sunt constante atque rigidiuscula: æstate autem deteriores sentiuntur. Vis quidem in his mordax, eundémque ferè quem terrestres urticæ pruritum excitant: alioqui stomacho & ventri (ut Diphilus author est) gratæ sunt. Aluum atque urinam cient, quæ præsertim scopulis perpetuò infixæ sunt, parciúsque nutriunt. Xenocrates tradit, has quidem gustui suaues, sed stomacho ingratas esse: verum quæ passo aut vino mulso condiuntur, facilè concoqui, aluúmque mouere, sed propter sequacem ac viscosum lentorem sæpius iteratas fastidire. Quapropter pauperum alimentum esse solet. {342}
Ἀκαλήφη Græcis, Urtica Romanis, Colicena vulgo Græcorum, Cul d’asne, Gallis.
Urtica contracta.
Urtica explicata. {343}