Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Urtica marina.
1. Urticam inter molles pisces ob hoc recensui, quod mollium modo in obsoniis edatur, alioqui certum est ancipitem naturam habere, atque inter ζωόφυτα (quæ plantanimalia a Theodoro appel {341} lantur) apud Aristotelem connumerari. Hanc Normanniæ littus obscœno vocabulo Cul d’Asne a cirrhorum contractione atque explicatione appellavit. Græcum vulgus quum terrestres urticas Zuchindas vocet, marinas tamen Colycenas nominat, antiquum vocabulum imitatum, quo ipsas etiam marinas urticas colycia vel coryphia vocitabant. Maris est potius dejectamentum, quam ut magni fieri debeat. Plures ejus observantur species. Quædam enim rubro colore suffusa est, altera magis cærulea, granulis in gyrum circumsessa. Utraque marinum tuber contracta refert, explicata cæsariem, totum corpus rotundum ambientem. Nam infinitis cirrhis antennarum papilionibus, aut Scarabei crassitudine constat. Contracta porro Urtica, orbicularis est aut teres: scopulis litoralibus (iis potissimum marinis tractibus, qui ventorum impetum minus sentiunt) tam pertinaciter inhæret, ut nisi primo impetu divellatur, vix postea nisi in frusta concisa dirimi possit, adeo suas trichas arctissime contrahit. Certum est Urticas, Cochlearum modo, in mari serpere ac moveri, sed id quidem parcius. Porro utriusque moles magnitudinem juglandis raro exuperat. Cirrhos habet molles, duos digitos oblongos, tenerrimos, gracillimos ac fragiles, insigni hac dote a natura præditos, ut quicquid attigerint, suis acetabulis retineant. Has Exoceti ac mulli avidissime appetunt. Græcis edules sunt ob lentam ac copiosam mucilaginem, quam limacum modo emittunt. Quamobrem illi plurimas urticas ligneo veru transfixas, et aliquantulum assatas, primum ex sale et aqua feruefaciunt: deinde farina conspergunt, et ex oleo vel butyro in sartagine frigunt. Hibernis mensibus carne sunt constante atque rigidiuscula: æstate autem deteriores sentiuntur. Vis quidem in his mordax, eundemque fere quem terrestres urticæ pruritum excitant: alioqui stomacho et ventri (ut Diphilus author est) gratæ sunt. Aluum atque urinam cient, quæ præsertim scopulis perpetuo infixæ sunt, parciusque nutriunt. Xenocrates tradit, has quidem gustui suaves, sed stomacho ingratas esse: verum quæ passo aut vino mulso condiuntur, facile concoqui, aluumque movere, sed propter sequacem ac viscosum lentorem sæpius iteratas fastidire. Quapropter pauperum alimentum esse solet. {342}
Ἀκαλήφη Græcis, Urtica Romanis, Colicena vulgo Græcorum, Cul d’asne, Gallis.
Urtica contracta.
Urtica explicata. {343}