CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cicada marina.

1. Est et Cicada Locustarii generis. Nam et caudam habet, et crusta integitur, Massilienses Cigale de mar, Romani et Genuenses Cicadam marinam vocant. Quæ autem Venetiis cicadæ nomine divenditur, ea quidem adulterina est. Tenuis est hujus crusta: cruda ita albicat, ut fere transpareat. Una cum pisciculis marinis sæpe suo cortice contecta extrahitur, et simul cum Carpionatis, Bocis, Mænis et Trachuris, canistris inferitur. Natura incredibili fere artificio Cicadæ oblongum corpus decem tabellis affabre articulatis loricavit: quarum prima quæ caudam extremam conficit, pinnas in lateribus expandit. Cauda porro duabus maculis phœniceis subrubris insignita est, quæ duorum oculorum speciem præ se ferunt, estque aculeata et crenata. Prima tabella a cauda incipiens versus secundam, tertiam, quartam, quintam et sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus dum in mari natat, aquam percutit et corpus incitat. Tres tabellæ, quæ sex prædictas subsequuntur, ternis utrinque pedibus communitæ sunt. Ad cervicis autem initium duo brachia majora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea aliter quam cancris vel locustis forpicantur. Sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus quum cibum corripit, ex uno brachio ad aliam brachii articulationem transfert. Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt, dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars hujus piscis quæ capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, et contra quam cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis et imbecillis est. Aculeum unum habet utrinque ori præfixum ut phalangium et Scolopendra, quo mordicus cibum a pedibus suggestum continet, quem postea dentibus conficiat, et in stomachum detrudat. Dentes illi natura in oris lateribus protulit, unico {347} utrinque ossi crenato, V literæ formam referente infixos. Cujus anterioris partis officium est ea incidere quæ mandit: posterioris vero quæ crenas habet, conterere: Nam idem os, duos habet dentium ordines. Prætenturas duas in fronte breves, ursinis similes ostendit, trifariam in extremo diffissas: ac rursus duas alias in lateribus, prædictis breviores. Oculos habet virides, exertos, quos non alueo ut Cancrarium vel locustarium genus condit: sed ante hos pinnulas exporrigit eis similes, quas in cauda gerit: ex quo multi decepti, caudam caput esse crediderunt. Strias rectas in tergore atque in capitis tabella ductas profert. Pisce dissecto, dentes fortibus musculis moveri conspicientur, cerebrumque adeo esse exiguum, ut vix ordei grani magnitudinem æquet, optici tamen ad oculus perduci apparent. Speusippus (ut opinor) nympham vocavit Cicadam. Nam Astacum, Carabum, Cancrum, Pagurum, Nympham, et Arcton similes esse dixit. Quanquam autem Cicadæ utplurimum suo nomine a piscatoribus Romanis vocentur, tamen in earum applicatione Parnochiis abutuntur. Etenim Parnochiæ Cicadis sapidiores sunt, cariusque divenduntur. {348}
Τέπτιξ Græcis, Cicada Latinis, Cigale de mar Massiliensibus, Nympha Speusippo. {349}