CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cicada marina.

1. Est & Cicada Locustarii generis. Nam & caudam habet, & crusta integitur, Massilienses Cigale de mar, Romani & Genuenses Cicadam marinam vocant. Quæ autem Venetiis cicadæ nomine diuenditur, ea quidem adulterina est. Tenuis est huius crusta: cruda ita albicat, ut ferè transpareat. Unà cum pisciculis marinis sæpe suo cortice contecta extrahitur, & simul cum Carpionatis, Bocis, Mænis & Trachuris, canistris inferitur. Natura incredibili ferè artificio Cicadæ oblongum corpus decem tabellis affabre articulatis loricauit: quarum prima quæ caudam extremam conficit, pinnas in lateribus expandit. Cauda porrò duabus maculis phœniceis subrubris insignita est, quæ duorum oculorum speciem præ se ferunt, éstque aculeata & crenata. Prima tabella à cauda incipiens versus secundam, tertiam, quartam, quintam & sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus dum in mari natat, aquam percutit & corpus incitat. Tres tabellæ, quæ sex prædictas subsequuntur, ternis utrinque pedibus communitæ sunt. Ad ceruicis autem initium duo brachia maiora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea aliter quàm cancris vel locustis forpicantur. Sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus quum cibum corripit, ex uno brachio ad aliam brachii articulationem transfert. Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt, dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars huius piscis quæ capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, & contrà quàm cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis & imbecillis est. Aculeum unum habet utrinque ori præfixum ut phalangium & Scolopendra, quo mordicus cibum à pedibus suggestum continet, quem postea dentibus conficiat, & in stomachum detrudat. Dentes illi natura in oris lateribus protulit, unico {347} utrinque ossi crenato, V literæ formam referente infixos. Cuius anterioris partis officium est ea incidere quæ mandit: posterioris verò quæ crenas habet, conterere: Nam idem os, duos habet dentium ordines. Prætenturas duas in fronte breues, ursinis similes ostendit, trifariam in extremo diffissas: ac rursus duas alias in lateribus, prædictis breuiores. Oculos habet virides, exertos, quos non alueo ut Cancrarium vel locustarium genus condit: sed ante hos pinnulas exporrigit eis similes, quas in cauda gerit: ex quo multi decepti, caudam caput esse crediderunt. Strias rectas in tergore atque in capitis tabella ductas profert. Pisce dissecto, dentes fortibus musculis moueri conspicientur, cerebrúmque adeò esse exiguum, ut vix ordei grani magnitudinem æquet, optici tamen ad oculus perduci apparent. Speusippus (ut opinor) nympham vocauit Cicadam. Nam Astacum, Carabum, Cancrum, Pagurum, Nympham, & Arcton similes esse dixit. Quanquam autem Cicadæ utplurimùm suo nomine à piscatoribus Romanis vocentur, tamen in earum applicatione Parnochiis abutuntur. Etenim Parnochiæ Cicadis sapidiores sunt, cariúsque diuenduntur. {348}
Τέπτιξ Græcis, Cicada Latinis, Cigale de mar Massiliensibus, Nympha Speusippo. {349}