CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Locusta marina, seu Carabus.

1. Quanquam Astaci Oceano quidem multùm sint populares, Locustæ tamen in eo maris tractu rariores esse solent. Has Massilienses Langoustes, Genuenses Alagoustas vocant. Locusta siue Carabus & Ursa tam maior quàm minor, nullos habent forcipes: quo nomine ab Astaco maximè differunt: Crusta intectorum (inquit Aristoteles) primum genus Carabus, id est Locusta: cui proximum alterum est, quem Astacum vocant. Differt is à Locusta brachiis, quæ denticulatis forcipibus protendit: atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non multis. Hæc ille. Proinde quod ad reliquas differentias attinet, Carabus & Maia hirto sunt corpore: Ursa verò, Astacus, Pagurus, Cicadáque læui. Et quemadmodum Maia à Paguro, sic Carabus ab Astaco ipsa asperitate dissidet: tota enim corporis anterioris pars Carabi aculeis riget. Hinc crudele illud Tiberii Cæsaris facinibus, qui locusta, apud Capreas, os piscatori cuidam dilacerari iussit. Vescuntur autem Locustæ pisciculis qui circa sua cubilia, quæ in alto locis asperis & cauernosis construunt, oberrare solent. Dentes primores binos habent magnos & concauos, in quibus humor continetur: atque inter hos quædam est caruncula, quoddam veluti linguæ rudimentum ostendens. Gula quoque illis est ante ventrem exigua: Stomachum habent conspicuum, in quo etiam dentes inesse conspiciuntur. Mox à ventre intestinum rectà ad caudam finit. Meatus quoque à pectore dependens, ad excrementi ostium pertinet: qui fœminis pro vulua, maribus pro genitalis seminis est receptaculo. Is in descriptæ carnis parte concaua, intestinum verò in deuexa apparet, ut media inter hos caro insideat. Locustæ dum coëunt, fœmina caudam supinam exponit, cui mas suam applicat. Fœminæ item sub aluo oua in rugas deponunt. Cornibus duobus, asperis, longis, sine prætenturis ante oculos longè proiectis palpant iter, more {350} Astaci, quibus alia minuta & leuiora subiacent: incedúntque sua natura antè (cùm nihil metuunt) demissis in latera cornibus: at ubi metuunt, fugiunt retrò, longèque sua cornua porrigunt. Natat Carabus pinnulis quas sub cauda gerit, atque extrema etiam caudæ pinna, tum quaternis pedibus quos utrinque habet. Anteriores autem pedes maiores in natatu non mouentur. Pinnas habet in cauda quinas: reliquum quoque caudæ corpus, quinis tabellis læuibus loricatur. Cor Locustæ ex nigro ruffescit. Consultò quidem Locustas clibanis aliquando incoximus, atque hoc pacto sapidiores esse perspeximus, quàm quæ inferbuissent. Nam quouis modo aliter incoctæ, Mutim (id autem esse putant piscis stercus) expuunt: cùm tamen ea Mutis totius piscis pars sapidior sit. Reliquæ enim pulpæ duriores sunt, hæc verò fluida & mollis: unde vulgare illud apud Prouinciales, De la langusta, meglior la merda, que la grusta. Est autem reuera Mutis in ostracodermis, ea humida ac mollis pars, ad quam tendit gula: eíque parti proportione respondet, quæ in sanguineo genere hepar vel cor appellatur. Galenus locustas inter solidæ carnis pisces enumerat. Has porrò Simeon Sethus difficulter concoqui scribit, sed admodum nutrire, & salsi humoris siccíque participes esse, ventrem cohibere: ferúntque (inquit) si eorum testæ combustæ bibantur cum meraco, renes calculosos repurgare, multúmque arenosi lotii educere.