CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Locusta marina, seu Carabus.

1. Quanquam Astaci Oceano quidem multum sint populares, Locustæ tamen in eo maris tractu rariores esse solent. Has Massilienses Langoustes, Genuenses Alagoustas vocant. Locusta sive Carabus et Ursa tam major quam minor, nullos habent forcipes: quo nomine ab Astaco maxime differunt: Crusta intectorum (inquit Aristoteles) primum genus Carabus, id est Locusta: cui proximum alterum est, quem Astacum vocant. Differt is a Locusta brachiis, quæ denticulatis forcipibus protendit: atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non multis. Hæc ille. Proinde quod ad reliquas differentias attinet, Carabus et Maia hirto sunt corpore: Ursa vero, Astacus, Pagurus, Cicadaque lævi. Et quemadmodum Maia a Paguro, sic Carabus ab Astaco ipsa asperitate dissidet: tota enim corporis anterioris pars Carabi aculeis riget. Hinc crudele illud Tiberii Cæsaris facinibus, qui locusta, apud Capreas, os piscatori cuidam dilacerari jussit. Vescuntur autem Locustæ pisciculis qui circa sua cubilia, quæ in alto locis asperis et cavernosis construunt, oberrare solent. Dentes primores binos habent magnos et concavos, in quibus humor continetur: atque inter hos quædam est caruncula, quoddam veluti linguæ rudimentum ostendens. Gula quoque illis est ante ventrem exigua: Stomachum habent conspicuum, in quo etiam dentes inesse conspiciuntur. Mox a ventre intestinum recta ad caudam finit. Meatus quoque a pectore dependens, ad excrementi ostium pertinet: qui fœminis pro vulva, maribus pro genitalis seminis est receptaculo. Is in descriptæ carnis parte concava, intestinum vero in devexa apparet, ut media inter hos caro insideat. Locustæ dum coeunt, fœmina caudam supinam exponit, cui mas suam applicat. Fœminæ item sub aluo ova in rugas deponunt. Cornibus duobus, asperis, longis, sine prætenturis ante oculos longe proiectis palpant iter, more {350} Astaci, quibus alia minuta et leviora subjacent: inceduntque sua natura ante (cum nihil metuunt) demissis in latera cornibus: at ubi metuunt, fugiunt retro, longeque sua cornua porrigunt. Natat Carabus pinnulis quas sub cauda gerit, atque extrema etiam caudæ pinna, tum quaternis pedibus quos utrinque habet. Anteriores autem pedes majores in natatu non moventur. Pinnas habet in cauda quinas: reliquum quoque caudæ corpus, quinis tabellis lævibus loricatur. Cor Locustæ ex nigro ruffescit. Consulto quidem Locustas clibanis aliquando incoximus, atque hoc pacto sapidiores esse perspeximus, quam quæ inferbuissent. Nam quovis modo aliter incoctæ, Mutim (id autem esse putant piscis stercus) expuunt: cum tamen ea Mutis totius piscis pars sapidior sit. Reliquæ enim pulpæ duriores sunt, hæc vero fluida et mollis: unde vulgare illud apud Provinciales, De la langusta, meglior la merda, que la grusta. Est autem revera Mutis in ostracodermis, ea humida ac mollis pars, ad quam tendit gula: eique parti proportione respondet, quæ in sanguineo genere hepar vel cor appellatur. Galenus locustas inter solidæ carnis pisces enumerat. Has porro Simeon Sethus difficulter concoqui scribit, sed admodum nutrire, et salsi humoris siccique participes esse, ventrem cohibere: feruntque (inquit) si eorum testæ combustæ bibantur cum meraco, renes calculosos repurgare, multumque arenosi lotii educere.