CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Astacus.

1. Astacum Galli Un homar, Massilienses Un Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Græcum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Lixuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius e mari deferri nequit. Quamobrem raro vivus Lutetiæ visitur, putrisque est antequam eo perueniat, quemadmodum et omnia malacostraca. Asta {351} cusa Carabo non magnitudine tantum (est enim ille grandior) sed et ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodo rubet, Astacus ex rubro fuluoque livescit. Carabus blæsos atque acuminatos anteriores pedes habet, Ursinæ marinæ modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partemque moventes superiorem adstringendo ad inferiorem. Cornua præterea ante oculos Astacus gemina habet, sed paulo quam Carabus minora: quibus eodem modo iter prætendit, intus concava: sub quibus alia quoque eodem numero minora latent ac tenuiora: super quæ oculi constituti sunt crassiusculi, non autem (ut Carabi) maiusculi. Læuem habet costam sine aculeis, præterquam anteriore parte, quo loco rostratam ostendit, ad robur in certamine. Dimicant enim Astaci inter se arietum more, cornua attollentes. Pedes utrinque quatuor habent: quorum duo priores in extremo bifidi sunt ad incessum: alii duo natatui magis inserviunt, quam apprehensioni. Tabellas in cauda quinque videas: In collo autem deinceps, hoc est usque ad caudam pinnulas paulo magis hirsutas, quibus in natando commodem utuntur. Astaci a bruma jam ova ferre incipiunt. Aristoteles ante Arcturum ova excludere, abigere jam cocta, atque absoluta ab Arcturo reddere scribit, esseque tum optimum Astacum, cum gravidus est. Plinius medicus de disentericorum cibo pertractans, ac de calore nimio, ostracoderma et astagines optimi cibi esse tradit. Puto autem Astacos eum intellexisse. Simeon Sethus frigidos esse Astacos et humidos putat et multum nutrire, sed ventrem cohibere, vixque concoqui posse, præsertim magnos, parvos autem melius: et eorum caudas, quam chelas (hoc est, crura) difficilius concoqui, crassiorisque succi esse: quapropter condimentis emendari, atque ægris apponi solere: quinetiam ab eorum esu vinum vetus et rubellum potare suadet. Mnesicheo assos elixis meliores esse placuit, et ideo clibano incoquendos. Non parum in eis salsi succi contineri, ut in testatis creditur, minus tamen quam in illis. Nautæ salina ex Astacorum forcipibus fabrefaciunt, in quibus sal in piscatione deferre consueverunt. Indigenæ, qui apud vicos et castella in riparia Genuæ agunt, {352} non Ligumbautum eum ut Massilienses, sed Lupagam nominant: id quod ab incolis portus Veneris accepimus.
Ἄστακος Græcis, Astacus Latinis, Haumar Gallis, Ligumbault Massiliensibus, Lombardo Genuensibus, Astase Venetis, Lupagaut incolis Liguriæ. {353}