CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Astacus.

1. Astacum Galli Un homar, Massilienses Un Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Græcum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Lixuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius è mari deferri nequit. Quamobrem rarò viuus Lutetiæ visitur, putrísque est antequam eò perueniat, quemadmodum & omnia malacostraca. Asta {351} cusà Carabo non magnitudine tantùm (est enim ille grandior) sed & ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodò rubet, Astacus ex rubro fuluóque liuescit. Carabus blæsos atque acuminatos anteriores pedes habet, Ursinæ marinæ modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partémque mouentes superiorem adstringendo ad inferiorem. Cornua præterea ante oculos Astacus gemina habet, sed paulò quàm Carabus minora: quibus eodem modo iter prætendit, intus concaua: sub quibus alia quoque eodem numero minora latent ac tenuiora: super quæ oculi constituti sunt crassiusculi, non autem (ut Carabi) maiusculi. Læuem habet costam sine aculeis, præterquam anteriore parte, quo loco rostratam ostendit, ad robur in certamine. Dimicant enim Astaci inter se arietum more, cornua attollentes. Pedes utrinque quatuor habent: quorum duo priores in extremo bifidi sunt ad incessum: alii duo natatui magis inseruiunt, quàm apprehensioni. Tabellas in cauda quinque videas: In collo autem deinceps, hoc est usque ad caudam pinnulas paulò magis hirsutas, quibus in natando commodem utuntur. Astaci à bruma iam oua ferre incipiunt. Aristoteles ante Arcturum oua excludere, abigere iam cocta, atque absoluta ab Arcturo reddere scribit, esséque tum optimum Astacum, cùm grauidus est. Plinius medicus de disentericorum cibo pertractans, ac de calore nimio, ostracoderma & astagines optimi cibi esse tradit. Puto autem Astacos eum intellexisse. Simeon Sethus frigidos esse Astacos & humidos putat & multùm nutrire, sed ventrem cohibere, víxque concoqui posse, præsertim magnos, paruos autem melius: & eorum caudas, quàm chelas (hoc est, crura) difficilius concoqui, crassiorísque succi esse: quapropter condimentis emendari, atque ægris apponi solere: quinetiam ab eorum esu vinum vetus & rubellum potare suadet. Mnesicheo assos elixis meliores esse placuit, & ideo clibano incoquendos. Non parum in eis salsi succi contineri, ut in testatis creditur, minus tamen quàm in illis. Nautæ salina ex Astacorum forcipibus fabrefaciunt, in quibus sal in piscatione deferre consueuerunt. Indigenæ, qui apud vicos & castella in riparia Genuæ agunt, {352} non Ligumbautum eum ut Massilienses, sed Lupagam nominant: id quod ab incolis portus Veneris accepimus.
Ἄστακος Græcis, Astacus Latinis, Haumar Gallis, Ligumbault Massiliensibus, Lombardo Genuensibus, Astase Venetis, Lupagaut incolis Liguriæ. {353}