CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cammarus.

1. Cammarus vel Gammarus, Gallis Escreuisse, Romanis Gammarella & Gambarus, vulgo Græco Caranis vel Caranidia, à Caride nomine detorto appellatur: Cammaro seu Gammaro Padi accolis: apud quos rotundiore est, & magis crenato quàm nostri Sequanici corpore, cuius etiam pes sinister dextro crassior est. Verumetiam Gammaros pusillos, quidam fluuiatiles Astacos vocauerunt. Genus aliud est (inquit Aristoteles) quod magnitudine cancrum non excedit, facile Astacis simile. Ex quo apparet Aristotelem huic pisci nullum nomen proprium indidisse. Nam ipse eodem loco testatur, quosdam esse inter crustatos minutiores, nullis penè nominibus annotatos. Athenæus author est Gammarum Latinè dici genus quoddam Caridis, & καμμάροις vocat, squillarum quoddam genus. Plinius historicus Cammarum diuersum à Squilla facit, dum lib. 27. cap. 3. Radicem modicam, Cammaro marino similem esse ait: quo loco cognomento marini adiecto, Squillam intelligere videtur: quod ex Dioscoridis Græca lectione capite de Aconito probatur: ῥίζας (inquit) ὣσσερ πλεκτάνας καρίδων μελαίνας, hoc est, radices nigrescunt in modum cirrhorum Squillæ. Libro item 32. cap. 21. idem Plinius Cammarum enumerat cum sex & septuaginta piscium generibus, cùm tamen paulò pòst Squillam eodem capite pronuntiet, Astacíque appellationem lib. 9 cap. 31. habeat. Columella etiam Cammari vocem retinuit, quem inter animalia parui incrementi numerauit. Martialis,
Immodici tibi flaua tegunt chrysendeta Mulli:Concolor in nostra Gammare lance rubes.
2. Labuntur qui Cammarum pro cancro fluuiatili assumunt. Siquidem cùm Cammarus (ut reliquum Squillarum genus) caudam habeat, Cancer esse non potest. Nullum enim Cancranum genus cau {354} dam habet. Cammarum ergo id esse constat, quod quidam fluuiatilem Astacum pusillum dixerunt. Nam quum de Locustario genere sit, tota facie Astacum referat, & cancri magnitudinem non excedat, meritò concluditur, Gallorum Escreuissam, antiquorum Latinorum Cammarum esse. Nam eius bifurca brachia, duabus tantùm articulationibus intercipiuntur, quæ duo pedes utrinque forficulis in extremo denticulati subsequuntur: reliqui quaterni non diffinduntur. Caudam quoque ut Cammarus quinis tabellis loricatam, pinnulásque in extremo quinas habet: ambobus idem ferendi & excludendi modus: iisdémque ambo cornibus, dentibus, rostris, mucronibus, tibiis, & externis partibus præditi sunt, quod idem de internis dicere par est. Porrò Cammari ventriculum, Mutis undecunque ambit: multi falsò eius stercus esse credunt: ego verò eius hepar esse puto. Multorum ciborum capax est stomachus, tam miro artificio fabrefactus, ut etiam in eius fundo alterum os comperias suis maxillis ac dentibus refertum. Tot in lateribus branchias habet, quot pedes. Porrò utrinque in cammaris spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Quidam porrò calculi in Cammari capite reperiuntur, quos Carciniæ nomine vocauerunt. {355}
Cammarus Latinis, Escreuisse Gallis, Gammarella Romanis, Caranis vel Caranidia vulgo Græco, Cammaro seu Gammaro Padi accolis. {356}