Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cammarus.
1. Cammarus vel Gammarus, Gallis Escrevisse, Romanis Gammarella et Gambarus, vulgo Græco Caranis vel Caranidia, a Caride nomine detorto appellatur: Cammaro seu Gammaro Padi accolis: apud quos rotundiore est, et magis crenato quam nostri Sequanici corpore, cujus etiam pes sinister dextro crassior est. Verumetiam Gammaros pusillos, quidam fluviatiles Astacos vocaverunt. Genus aliud est (inquit Aristoteles) quod magnitudine cancrum non excedit, facile Astacis simile. Ex quo apparet Aristotelem huic pisci nullum nomen proprium indidisse. Nam ipse eodem loco testatur, quosdam esse inter crustatos minutiores, nullis pene nominibus annotatos. Athenæus author est Gammarum Latine dici genus quoddam Caridis, et καμμάροις vocat, squillarum quoddam genus. Plinius historicus Cammarum diversum a Squilla facit, dum lib. 27. cap. 3. Radicem modicam, Cammaro marino similem esse ait: quo loco cognomento marini adiecto, Squillam intelligere videtur: quod ex Dioscoridis Græca lectione capite de Aconito probatur: ῥίζας (inquit) ὣσσερ πλεκτάνας καρίδων μελαίνας, hoc est, radices nigrescunt in modum cirrhorum Squillæ. Libro item 32. cap. 21. idem Plinius Cammarum enumerat cum sex et septuaginta piscium generibus, cum tamen paulo post Squillam eodem capite pronuntiet, Astacique appellationem lib. 9 cap. 31. habeat. Columella etiam Cammari vocem retinuit, quem inter animalia parvi incrementi numeravit. Martialis,
Immodici tibi flava tegunt chrysendeta Mulli:Concolor in nostra Gammare lance rubes.
2. Labuntur qui Cammarum pro cancro fluviatili assumunt. Siquidem cum Cammarus (ut reliquum Squillarum genus) caudam habeat, Cancer esse non potest. Nullum enim Cancranum genus cau {354} dam habet. Cammarum ergo id esse constat, quod quidam fluviatilem Astacum pusillum dixerunt. Nam quum de Locustario genere sit, tota facie Astacum referat, et cancri magnitudinem non excedat, merito concluditur, Gallorum Escrevissam, antiquorum Latinorum Cammarum esse. Nam ejus bifurca brachia, duabus tantum articulationibus intercipiuntur, quæ duo pedes utrinque forficulis in extremo denticulati subsequuntur: reliqui quaterni non diffinduntur. Caudam quoque ut Cammarus quinis tabellis loricatam, pinnulasque in extremo quinas habet: ambobus idem ferendi et excludendi modus: iisdemque ambo cornibus, dentibus, rostris, mucronibus, tibiis, et externis partibus præditi sunt, quod idem de internis dicere par est. Porro Cammari ventriculum, Mutis undecunque ambit: multi falso ejus stercus esse credunt: ego vero ejus hepar esse puto. Multorum ciborum capax est stomachus, tam miro artificio fabrefactus, ut etiam in ejus fundo alterum os comperias suis maxillis ac dentibus refertum. Tot in lateribus branchias habet, quot pedes. Porro utrinque in cammaris spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Quidam porro calculi in Cammari capite reperiuntur, quos Carciniæ nomine vocaverunt. {355}
Cammarus Latinis, Escrevisse Gallis, Gammarella Romanis, Caranis vel Caranidia vulgo Græco, Cammaro seu Gammaro Padi accolis. {356}