CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Elephantus, seu Leo marinus.

1. Plinius Elephantum marinum sic depinxit, ut eius delineatio Astaco planè conueniat. Inter marina (inquit) sunt Elephanti Locustarum generis, nigri, pedibus bisulcis. Ego verò pro pedibus bisulcis quaternos intelligo, quos duo etiam brachia utrinque subsequuntur. Addit præterea brachia duo binis articulis singulísque forficulis denticulata, quæ in Astacis cernimus. Nam singula grandia Astaci brachia, binis articulis intercipiuntur, & denticulatis forpicibus bisulcis armata sunt. Quamobrem adultum Astacum à Latinis Elephantum etiam dictum fuisse crediderim: nam Astaci quantò maiores exeunt, eò nigriores euadunt. Quod autem ad Leonis appellationem attinet, coniiciendum est Græcos Astacis grandibus nomina immutasse, & Leones potius quàm Elephantos appellare maluisse. Nam & Ælianus eam descriptionem tribuit Leoni, quam Plinius Elephanto, qui Leonem marinum inter crustacea nobiliora complexus est. Genera cancrorum, inquit, Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici, Leones. Oppianus,
Τῷν ἤτοι κρυσείς τε λέων, βλοσυρή τε Ζύγαινα.
2. quod sic Lippius vertit,
Magno errore Leo, post hos horrenda Sygæna.
3. Ælianus Leonem marinum Locustæ similitudinis esse scribit, sed corpore magis tenui ac gracili: brachiáque habere tum maxima, tum Cancris similia: & cæruleo colore esse, subnigrísque distingui maculis. Constat igitur Leonem eundem esse piscem, quem Elephantum: ac plurimùm eos hallucinari, qui nostras Escreuissas Leones esse putant.